(2) Ecce iusta redditur pena pro culpa, ut in eo puniantur  
in quo peccaverunt. Adhuc audi super his alium prophetam:  
«O Tire, bissus varia de Egipto texta est tibi in velum, iacintus  
et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.  
Dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio  
tuo. Gemmam et purpuram et scutulata et bissum et sericum  
et codum proposuerunt in mercato tuo. Dedan institores  
tui in tapetibus ad sedendum, et repleta es et glorificata  
nimis. Sed nunc contrita es in mari et in profundis aquarum,  
opes tue ad nichilum redacte sunt, et non eris usque in  
perpetuum». 
XXXVIIII 
 Quod plus defertur vestibus quam virtutibus.  
(1) Cum quidam philosophus in habitu contemptibili principis  
aulam adisset et diu pulsans non fuisset admissus,  
sed quotiens temptasset ingredi totiens contigisset repelli,  
mutavit habitum et assumpsit ornatum: tunc ad primam  
vocem aditus patuit venienti. Qui procedens ad principis  
pedes pallium quod gestabat cepit venerabiliter osculari.  
Super quo princeps admirans, cur hoc ageret exquisivit.  
Philosophus vero respondit: «Honorantem honoro, quia quod  
virtus non potuit, vestis obtinuit». «O vanitas vanitatum»,  
plus honoris defertur vestibus quam virtutibus, plus venustati  
quam honestati.
  |  
  |