Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 63


theologico, ut michi videtur. Et si dicatur quod iste modus iam
a longo tempore in bachelariis incipientibus Sententias est observatus
Parysius, responderi posset quod ista puerilitas quanto
est diucius observata tanto est magis reprobanda, quia ut dicitur
Ysa. 65[, 20] « Puer centum annorum erit maledictus » .
Verum quia velle videri sapiens inter insipientes interdum non
reputatur sapientie, iuxta illud Boetii, De duabus naturis et una
persona Christi
, « Oppressus doctorum grege conticui metuens
ne iure viderer insanus si inter furiosos sapiens videri contenderem » ,
ideo more aliorum contra opposita aliquid dicam ne
de iure viderer puer si inter pueros videri senex contenderem.
Dicimus ergo iterum asserendo quod distinctio que ponitur
inter materiam et subiectum non est bona generaliter loquendo
sed solum in aliquo significato, cum ipsa materia prima vocetur
subiectum ab Aristotile in I De generatione . Ex quo etiam apparet
quod male dicunt cum dicunt quod omne subiectum est
materia sed non convertitur.
Item quod dicunt quod illa distinctio inter materiam et
subiectum est usitatior, plane est falsum; quia omnes loquentes

Torna all'inizio