Sed significatum speciale dictionis est
[causa] primaria causa constructionis.
Modi significandi sunt causa secundaria,
et tamen modi significandi causant constructionem.
Ergo significatum speciale
magis et fortius erit causa constructionis.
<1-1-2> Item penitet et penitentia habet
habent eandem constructionem. Sed non
habent eosdem modos significandi. Tamen
habent idem significatum speciale.
Ergo videtur quod significatum speciale
sit causa constructionis.
<1-1-3> Item dicit P.H. super secundum
Minoris, quod hec est incongrua asinus
rationalis et homo irrationalis , et tamen
est ibi bona convenientia accidentium et
modorum significandi, sed tantummodo
est diversitas in significato speciali. Ergo
videtur quod diversificatio in significato
speciali diversificet constructionem et ita
causatur a significato speciali.
<1-1-4> Item, sicut se habent significata
specialia ad veritatem et falsitatem, ita se
habent modi significandi ad congruitatem
et ad incongruitatem. Ergo permutata
proportione, sicut se habent modi significandi
ad veritatem et falsitatem, ita se habent
significata ad congruitatem et ad incongruitatem.
Sed modi significandi
bene sunt causa veritatis et falsitatis.
|
|