patrem suum, sed semper sui scientiam et prudentiam,
ait: Nequaquam rex debet diligere homines propter dilectionem
parentum suorum, nec eos odire propter odium parentum
suorum, sed considerare debet id quod est penes eos
de intelligentia et scientia, et quibus ab eis indiget. Postea
vero oportet meditari in suo animo in quo statu vel loco debet
eos constituere et honorem ei[s] attribuere. Nihil enim propinquius
est regi quam suum corpus. Sed aliquando dolet et
languet multum et est ei in tedium et laborem; non tamen
cessat dolor et languor nisi per medicinam que sibi postea
exhibetur. Mus autem vero propinquus est regi; habitat
enim in sua domo; sed propter sua inconuenientia opera fugat
et destruet illum. Nisus est valde remotus a rege, sed
propter bonos suos mores ipsum tenet diligenter et conseruat,
nec ipsum tedet propria manu portare. Similiter quoque non
debet eum perdere via[m] nobilitatis et vires bonitatis,
sed reddere eis quod resultat ab eis, et eis retribuere quod
optatur. Quoniam hominum duo sunt: vnus quidem, cuius
mores pessimi sunt sequentes suum appetitum, sicut si quis
transeat super serpentem et cum non mordeat: non decet
eum iterum transire vt eum mordeat; alter vero cuius mores
sunt plani et recti, quemadmodum aromata que quanto plus
manu tractantur, tanto magis redolent.
Et factum est; cum remansisset Dimna cum leone et
omnes de sua familia recessissent, dixit ei Dimna: Iam diu
vidi dominum regem in suo loco stantem, nec inde recedit,
nec exit sicut solebat; nec scio quare hoc. Et nolens leo manifestare
suum tremorem ipsi Dimne, dixit ei: Nequaquam fuit
aliquod malum. Et dum simul loquerentur, cepit Senesba
|
|