Iacobus de Dinanto: Expositio Breviloquii

Riga 101-197


Notandum uero quod iste partes septem dicuntur integrales non per
omnem modum similem quo fundamentum, paries atque tectum dicuntur
partes integrales domus pro eo quod altera defficiente deficiat esse
domus integra uel totalis, sed pro quanto partes gramatice, que sunt octo,
uel partes oracionis rethorice, que sunt sex, dicuntur partes integrales
oracionum ipsarum. Nam, sicut in gramatica oracio integratur aliquando ex
duabus partibus tantum, nomine et uerbo, ut cum dicitur: « Iacobus amat »,
- aliquando tribus, nomine, uerbo et auerbio, ut eum dico: « Iacobus bene
curit », aliquando ex quatuor tantum, scilicet nomine, participio, auerbio
et uerbo, ut cum dico: « Iacobus disputans bene curis », - aliquando
ex quinque tantum, aliquando ex VIII simul omnibus, cum dico: « Eya
quoniam pro me dictante gaudium fuit eri »: ita dico quod epistola, licet
habeat septem partes integrales, tamen potest integrari ex duabus partibus
tantum, allocucione et naracione, que integrantes epistolam exencialiter,
ideo quod sine ipsis non potest epistola integrari, sicut sine nomine
et uerbo uel aliquo locho nominis et uerbi non potest oracio gramatica
integrari. Aliquando potest epistola fieri ex tribus partibus tantum,
alocucione, principio et naracione, aliquando ex quatuor, aliquando ex
quinque, aliquando ex sex, aliquando ex septem omnibus suis partibus
integralibus, ut hostendi in Summa dictatorie facultatis.
Notandum etiam quod iste septem partes habent naracionem pro
parte quarta, que est media in septenario numero parcium predictarum.
Et ista naracio continet ea que in corde dictantis consistunt. Unde dici
potest cor epistole tamquam pars potissime principalis, quia ad instar
cordis tenet situm et locum medium inter omnes partes epistole, que sunt
septem, ita quod tres precedunt naracionem: alocucio, principium et continuacio,
- tres uero partes secuntur: declaracio, conclusio et comunicio, -
ipsa uero naracio pu<n>ctaliter consistit in medio uelut quoddam centrum;
ad quod centrum partes cetere reducuntur. Sicut cor hominis stat in
medio corporis humani, membrorum uidelicet principalium, tantum distans
a ceruice superiori quantum a natibus, parte corporis uidelicet inferiori.
Unde partes cetere ordinantur ad naracionem uelud ad partem potissime
principalem.
Notandum autem et uidendum quomodo partes epistole que dicte
sunt racionabiliter ordinantur et quod modus iste epistole faciende per
istas septem partes racioni nititur naturali et sensui naturali naturaliter
instituto. Nam montanarius et ydeota quilibet ductus et instructus
sensu tantummodo naturali facit istas easdem partes in dicendo quas
facit dictator in dictando. Et ad hoc tale ponatur exemplum.
Si ueniat ad me montanarius ydeota, ut faciam sibi epistolam aliqua
continentem, ita dicet michi: « Magister, bona dies sit uobis »; ecce allocucio
facta est. Deinde dicit: « Moris est ut homines ydeote recurrant ad homines
sapientes »; ecce factum est principium, fundamentum generale uidelicet
respectu narandorum. Deinde ita dicit: « Et quia sum huius modi
ad uos ueni, quem credidi sapientem » ; ecce facta est continuacio, explicacio
uidelicet pri<n>cipii generalis in conparacione ad naranda. Hinc
quarto subiungit: « Ecce quidem uos deprecor ut michi faciatis epistolam
talia continentem. Nam comuniter dicitur quod, quando uultis, facitis
epistolas quam plurimum gloriosas »; ecce facta est declaracio, uidelicet
causa precedens et inpellens quare montanarius ad me uenit et non ad
allium et michi narata narauit. Et est dilucida et aperta exposicio naratorum.
Demum concludit dicendo igitur: « Si michi feceritis epistolam requisitam,
dabo uobis protinus duos grossos »; ecce concluxio que sequitur ex
premissis, si fiant, et est quasi quedam breuis epillogacio eorum que ex
naratiis secuntur. Presencia uero montanarii uerba tallia proferentis
predicta comunit efficaciter, et sunt locho comunicionis, que est illa pars
que continet illud quo uel quibus adhibetur epistole plena fides.
Ex quibus patet quod partes epistole que dicte sunt non tantum ab arte
procedunt sed a natura. Quas partes artifex epistole recipit, et sensu naturali
et artificio quodam componit in epistola cuius est auctor. Ubi enim
defficit natura, ibi ars incipit operari. Unde sicut natura numquam fecit
domum, sed fecit ligna et lapides; ex quibus lignis et lapidibus ars postea
fecit domum siue turrem, ita est hic, quia natura numquam fecit epistolam,
nec gramaticus nec logicus nec allius, nisi rethoricus et dictator.
Igitur concludatur quod iste partes uere sunt partes epistole integrales
potisime, cum non recedant a proprietate parcium oracionis rethorice: que
sunt sex: exordium, naracio, diuisio, confirmacio, confutacio, concluxio.
Exordium enim continet principium et insinuacionem. Diuisio continet
continuacionem, cuius est proprium considerare quod conueniat, et habet
exposicionem annexam, et habet uicinitatem ad naracionem. Confirmacio
uero et confutacio sunt locho declaracionis, per quam dilucide et aperte
exponuntur narata. Concluxio uero est locho concluxionis. Comunicio
et alocucio, quoniam sunt a consuetudine et usu, et consuetudo et
usus non cadunt generaliter sub do<c>trina, sed moribus aprobantur, -
qui quidem mores scripture minime comendantur, - de hiis duabus non
est tradita Tulliana do<c>trina.
Dicto de partibus epistole ipsam integrantibus, deinde uidendum est
de partibus subiectiuis que, licet possint esse quam plures, tamen tres
sunt partes subiectiue maxime principales. Licet enim quelibet dictacio
et quelibet oratio et quelibet lictera et quelibet pu<n>ctus epistole subietiua
pars epistole possit dici, tamen quia dictator considerat principaliter
clausulam, distincionem et subdistincionem, idcircho quia lex
de minimis non curauit, principaliter predictas tres partes sue consideracioni
subiectas nominare uoluit partes epistole subietiuas. . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . ut cum diceretur: « Mater mea mixit michi munera magna modo »,
uel: « Inpiis Hyspanis istis illi Britanici sic insapidi sibilarunt », uel: « Laui
lanam linum leuissima lauatura ». Ecce in istis tribus racionibus, M lictera
in prima, I lictera in secunda, L lictera in tercia nimis frequenter sunt posite,
et idcircho in prima micthacismus, in secunda iothacismus, in tercia
laudacismus reperitur, et ideo raciones uicciose dicuntur. Unde bene concedo
talia uictanda a quolibet dictatore. Sed quod dixerunt de predictis
licteris, idem diccere potuerunt de aliis, potisime de R lictera, que facit
sonum magis horidiorem et confuxiorem, ut patet in hac oracione: « Reges
regnantes rigide regalia repetunt » .
Et sic finiatur exposicio breuiloquii quod conposui ego Iacobus de
Dinanto.





105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195

Torna all'inizio