Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 156


quidam iugo captivitatis, quidam etiam quia se vendi minus
provide permittebant, cooperti fuere velamine servitutis.
Unde nemo dicitur libertatem conferre, set reicere
quoddam velamen servitutis quo libertas esse dignoscitur
obumbrata.
Multo magis ergo, si liber homo non recepit extimacionem,
non valet servili umbra velari, etiam si se ipsum
in casu consimili exponeret ad vendendum, quoniam ad hoc
induci aliquo gravamine videretur. nam et libertas in tantum
est favorabilis, quod sub extimacionem pretii non cadit,
nec potest constringi alicuius vinculo servitutis.
IX.
Muster aus dem fünften büche.
1. Aus dem Titel de elymosinis conferendis das
vorletzte kapitel:
opinio Boncompagni de restrictione unius exordii in
lateranensi concilio celebrata.
Si auderem ponere hos in celum, dicerem quoniam
in lateranensi concilio fuit trita semita falsariis in restrictione
unius exordii demonstrata, quia postquam in aliquibus litteris
invenitur: quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante
tribunal Christi
, quilibet dicit: hec est forma conmunis.
Private siquidem littere a privatis personis melius
cognoscuntur, et falsarii errare valerent in bivio set non
in via, maxime cum rerum varietas tot dubitaciones inducit
quot species in se noscitur continere.
Laudabile siquidem fuisset atque conmendacione dignum,
si triplex psalterii varietas in unam esset formam
reducta.
2. Titel de litteris citatoriis.
De primis litteris citatoriis per totum regulariter
variatis.
Religionis christiane moderator summus pontifex causam
que vertitur inter vos pro facto heretice pravitatis in
hunc modum nobis audiendam conmisit:

Torna all'inizio