Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 94


est, his vero diris temporibus quicquid Romanis ipsis cum Italia
erat et multis gentibus commune; fuit populus ille ferocissimus
pluribus olim gentibus infestus, multis perniciosus, at sermo omnibus
utilis ac iucundus atque ob id longe charissimus. Utra igitur
ruina maior? haec, quae tot gentium bona, tam nobile commercium,
tantam eruditionem, tantam humanitatem miserabili modo
obruit, an illa, qua res temere quaesitae temere periturae conciderant?
Nec vereor ne parum considerate id bonum dixerim, quod
innumeris populis urbibus terris et sentientibus et dolentibus fuerit
pene ademptum. Video quibus coram et ubi habeatur hic sermo,
neque enim nunc in Pesianacta sumus, quamquam, per deum, non
video quid aliud bonum dici possit, si hoc unum dici non potest,
quod tanta et tam longa iniuria adimere non potuit; quod vero non
potuerit foelix exitus haud dubie demonstravit; sed sublatis nobilissimae
rei instrumentis, desuetudo secuta est, desuetudinem
oblivio, quae propemodum causa fuit ut divino munere perpetuo
careremus. Sic sane res habent, ut ubi semel inclinare coeperint,
facilius dilabantur quam ab initio coalescere contigerit.
Ademerat romanae urbi multum splendoris: et dignitatis imperii
sedes Bizantium translata; secutae inde clades multae aliae post
alias: Gethae, Hunni, Langobardi pluribus locis Italiam foeda
populatione vastarunt, sed primae illae gentes, dirae nimis romanoque
nomini infestae, quippe quae omnis divini et humani iuris oblitae

Torna all'inizio