Respondit populus seditiosus vocibus, et tumultu:
"Eamus, eamus, eamus".
CAP. IX
Sicilia tota turbas facit. Galli ultro discedunt
aut pelluntur.
Parlamento igitur dissoluto, statim Panormitani
vexillum Ecclesiae fabricant cum clavibus
sculptis in margine, ac vexillum ordiuntur
Communis, quod ei faciunt illi de Corilliono,
quibus imminere totus rei pondus sollicite videbatur;
aliae et locorum universitates, quas unus
rebellionis error adduxerat, instar Panormitanorum
recipiunt et sequelam. Accelerat ergo
per Siciliam inchoata vestigia multitudo languentium,
quorum erat cor unum et anima;
praemittunt per terras nuntios, per quos petunt
universitates intrare per sindicos ad bonum statum
communem, et Siciliae libertatem, ac deinde
Panormitanorum et Ecclesiae romanae parere
mandatis, abjurata protinus fide, qua regi
Carolo tenebantur.
Postquam igitur per nonnulla loca Panormitani,
eorumque sequaces taliter discurrerunt, rediit
ad propria fatigata nimium multitudo. Jam
enim Gallicis dimissis terris, et a castris etiam
fortissimis fugientibus, per se terra quaelibet rebellabat.
Illa vero terra, quae Gallicis nolebat
inferre personales offensas, eos bonis omnibus
spoliatos abire libere permittebant. Conveniunt
ergo Gallici qui supererant omnes Messanae, illuc
conveniunt Siciliae vicarii, illuc aliqui milites
calabri Gallicorum fideles cum domino Petro
de Catansario similiter confugerunt, qui licet de
rebellione Messanorum nihil adhuc perpendere
potuissent, nihilominus id quod postmodum accidit
plurimum verebantur.
Fiunt inter haec in tota Sicilia capitanei populorum,
dominus Alemannus in Valle Noti, et
tandem in tota Sicilia capitaneus dominus Sanctorus
de Lentino in Valle Demini, et plano Milatii
dominus Johannes Foreste Lentini, dominus
Symon de Callatafimo in montibus Lombardorum,
et multi alii nobiles in regionibus ac
terris Siciliae capitanei eriguntur.
Siculis igitur omnibus jam resumpto inveterati
erroris amictu, renovatis perfidia in aquilae
juventutem, ut a tantae rebellionis ausibus
Messanenses non redderent se immunes, sed caecorum
caeci ducatum erroneae sequerentur, etiam
ductor quam ductus in fauce jam fossae, praecipitium
collabuntur; tumultu subito conciti, ac seditionis
machina commoti, contra Gallicorum
capitaneos omnes milites gallicos clamore magno
vificeferant: "Moriantur Gallici, moriantur;
pereat, pereat, qui eorum dominium appetit de
caetero, aut vult". Verum populi contra Gallicos
invalescente tumultu, aliqui Messani de melioribus
|
|