Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 71


II 21 (I 47) Hereticus itaque uiperei ueneni poculo impio austo
debriatus guttore Iesum a Nazareth deum denegat uerum. Petrus
autem spiritus sancti saciatus dulcedine omnium dominum labiis
profitetur sacratis. Et quoniam dominus omnium ipse sit deus
insigni quantotius psalmistae ueraciter uaticinio declaratur. Intrate
ait in conspectu eius in exultatione, scitote quod dominus ipse est deus.
Stultus
quippe dixit in corde suo: Non est deus. Sapientissimus
namque Salomon prophetico imbutus spiramine prolixius orationis
serie promulgata protestatur dicens: Vt sciant uniuersi terrarum
populi, quod dominus ipse sit deus.
Et illud Iacob patriarchae: Si
reuersus
inquit fuero prospere in domo patris mei, erit mihi dominus
in deum, et lapis iste,quem erexi, in titulum.
Hinc alias concinnatim
in praefato 'Regum' uolumine sub obtionis figura ab Helia problematice
prophetis Belial proposita clarius demonstratur. Cum inuocantibus
illis deos suos nihil dignum actum sit, purificata protinus
ab Helia propheta altaris struice inuocatoque omnipotentis domini
dei caeli sempiterno nomine, sacrificium bouis altari superinpositum
perfusumque ter salientibus aquarum undulis mox ignis
uaporantibus flammis consumpsit diuinus. Cuius uidelicet tam
insigne detecta perspicuo rumore miraculi ueritate admirantes prostratique
in terram populi, repetitae utique continuo unius eiusdemque
uocis officio, professio rectae fidei promulgatur, cum
celerius subinfertur: Dominus inquiunt ipse est deus, dominus ipse
est deus.
Huic etenim prolatae fidei professione et illud non inconuenienter
concordare certum haut dubio estimatur, ueluti in sacra
historia in uerbis Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribus legitur
Manasse. Nam cum durius redarguerentur legatione insistente
filiorum Israhel, quorum princeps erat Finees domini sacerdos,
conquesti nimirum de altaris mirae magnitudinis constructione, ne
forte per industriam in cultu deorum gentium aedificatum cerneretur.
Quae cuncta allegoricae expositionis indigent documentis a
quibus idcirco stili eleuatius suspensum temperamus mucronem,
ne forte legentis animus prolixae disputationis recenseta serie fatigetur.

Torna all'inizio