Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 476


esse potest. Materia vero prima non est in potentia ad alias formas nisi ad illas
quae sunt in rerum natura, vel per principia naturalia educi possunt. Si enim
esset aliqua potentia passiva in materia cui non responderet aliqua potentia activa
in rerum natura, illa potentia passiva esset superflua, ut Commentator dicit:
et ideo materia prima non est receptibilis maioris quantitatis quam
quantitatis mundi: propter quod in 3 Phys. dicitur, quod
non est possibile magnitudinem augeri in infinitum, loquendo naturaliter. Tertio,
quia si materia eadem quae primo sub parvis dimensionibus erat, sub maioribus
dimensionibus fiat, non potest hoc accidere nisi per rarefactionem, ut dictum est:
et iste modus non competit in augmentatione corporis humani, ut per se patet.
Quarto, quia quando loquimur de materia existente in hac re, iam dimittimus
considerationem materiae absolute: non enim potest accipi illud materiae quod
est in hac re, nisi secundum quod est divisum ab illa parte materiae quae est in
re alia. Divisio autem non accidit materiae, nisi secundum quod consideratur
sub dimensionibus saltem interminatis: quia remota quantitate, ut in 1 Physicor.
dicitur, substantia erit indivisibile. Unde consideratio materiae huius
rei est consideratio non materiae absolute, sed materiae sub dimensione existentis.
Unde non oportet ut quod convenit materiae in quantum est absoluta et
prima, conveniat materiae existenti in hac re, prout accipitur ut in hac re existens:
quia ex hoc ipso receditur a consideratione materiae primae. Unde materia
quae est in hac re existens, non est in potentia ad totam quantitatem mundi, sed
usque ad determinatum quid, quantum per rarefactionem potest consequi; et hoc
non excedit raritatem ignis; quia nulla raritas potest esse maior, ut Commentator
in 4 Physic. dicit. Et sic patet quod haec positio tam in se falsitatem
continet quam etiam in modis adinventis ad eius expositionem.
Et ideo aliorum positio est, concedentium quidem cum primis quod aliquid est
in humano corpore, et similiter in aliis corporibus quae nutriuntur, quod quidem
semper manet fixum toto tempore vitae, secundum determinatam partem
materiae (in quo principaliter veritatem humanae naturae consistere dicunt):
aliquid autem est aliud quod superfluit et refluit; id est advenit et consumitur:
hoc autem est quod ex cibo generatum est. Differunt tamen a primis in hoc
quod dicunt, sumptionem alimenti non solum in fomentum caloris naturalis
necessariam esse, sed etiam in augmentum quantitatis: non enim posset illud
quod primo a generantibus decisum est (quod quidem permanens esse dicunt) in
tantam quantitatem extendi, quanta est quantitas humani corporis, nisi adderetur
aliqua materia quae simul cum materia praeexistente quantitatem totam
reciperet sine aliqua rarefactione. Et hoc quidem quod est permanens, dicitur
diffundi per totum, et similiter illud quod est adveniens et recedens ad modum
qui contingit in mixtione vini et aquae; vinum enim non excrescit in maiorem
quantitatem nisi per additionem aquae, quae quidem in vinum convertitur; ita
tamen quod virtus vini semper in illa parte materiae manet magis quae prius sub
forma vini erat. Et secundum hoc ponunt isti, quod illud quod est ex alimento
generatum, non est omnino alienum a veritate humanae naturae, sicut primi

Torna all'inizio