desiit, que felicitas subsecuta est? Primum, que magna
ducitur felicitatis portio, caruit filiis, qui imperio succederent.
Tum multiplici dolore per omnem vitam affectus
fuit: sororem Octaviam amisit, Marcellum ac
Drusum nepotes, quos imperio destinaverat, magne 5
virtutis atque indolis adolescentes, immatura mors eripuit.
M. Agrippe generi ac Mecenatis, quos carissimos
ac fidissimos expertus erat, funera prosecutus est. Filias
ambas, ab se domi optime educatas, ob meretriciam
frequentibusque adulteriis infamem vitam, edicto 10
palam proposito, ad insulas relegavit: quo facto, cum
se, cum domum, cum familiam dehonestasset propria
detegens dedecora, tantum postea doluit ut sepe Mecenatis
Agrippeque, qui sibi verum dicere soliti erant,
interitum defleverit, questus multotiens sibi deesse qui 15
vera ex animo loquerentur.
43 Subsecuta est Germanici exercitus, Quintilio
Varo duce, clades, magnum rei publice vulnus. Quis
cum his erumnis felicitatem coniunget? Adice his, quibus
per omnem vitam torquebatur, plurimas atque 20
ingentes tum publicas, tum privatas curas, adeo omni
quiete otioque et animi et corporis sublato, ut sepius
ad deponendas undique urgentes molestias de restituenda
re publica cogitarit, quod et fecisset requietem
appetens, nisi vite insidias timuisset. Hec quippe maxima 25
dicenda principum infelicitas, ut e rerum statu
descendere absque capitis periculo nequeant, quod et
Dioclitianus et Maximianus pluresque alii vite discrimine
sunt experti.
44 Sed, ut Augusti felicitatem discutiamus, accipite 30
quid vir sapientissimus Seneca de eius felicitate
|
|