Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 116


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de aevo, quod durationem Angeli mensurat.
Secunda de caelo empyreo, qui locus Angelorum dicitur.
Circa primum tria quaeruntur: 1. Utrum aevum ab aeternitate vel tempore differat;
2. Utrum sit unum tantum aevum; 3. Utrum aevum mensurans durationem
Angeli ante tempus inceperit.
ARTICULUS 1
Utrum aevum sit idem quod aeternitas.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aevum sit idem quod aeternitas. Sicut enim dicitur in libro de
Causis, intelligentia parificatur aeternitati. Non autem nisi sicut mensuratum
mensurae. Cum ergo mensura angelicae durationis ponatur aevum;
videtur quod sit idem aeternitati.
2. Praeterea, sicut se habent mensurata, ita et mensurae. Sed Angelus non est
causa temporalium rerum. Ergo nec mensura durationis eius causa erit temporis,
sed tantum mensura durationis creationis, quae est aeternitas. Sed aevum
est causa temporis, sicut dicit Boetius de Consolat.: « Qui tempus ab
aevo ire iubes». Ergo aevum est aeternitas.
3. Praeterea, sicut se habent mobilia ad invicem in successione, ita se habent
immobilia ad invicem in immobilitate. Sed omnium mobilium est una mensura
successiva, scilicet tempus. Ergo et omnium immobilium est mensura una, scilicet
aeternitas.
4. SED CONTRA, videtur quod aevum sit idem quod tempus. Quia, secundum
Augustinum, Deus movet spiritualem creaturam per
tempus. Sed talis creaturae mensura ponitur aevum. Ergo aevum et tempus
idem sunt.
5. Praeterea, omnis mensura durationis creaturae est divisibilis. Sed partes
durationis non sunt simul. Ergo cum aevum sit mensura durationis creaturae,
videtur quod in eo sit successio. Sed haec est ratio temporis. Ergo videtur quod
tempus et aevum sint idem.
6. Praeterea, nullum creatum est actu infinitum. Sed Angelus in infinitum durabit,
quia nunquam corrumpetur. Ergo sua duratio non est tota simul; et sic idem
quod prius.
7. Praeterea, omne illud cuius duratio est tota simul, non differt in eo esse et
fuisse. Sed illud quod fuit, non potest intelligi non fuisse. Ergo non potest intelligi
Angelum non esse, nec Deus potest hoc facere: quod est falsum. Ergo duratio
Angeli non est tota simul.

Torna all'inizio