prędecessoribus perminitati sumus, hic conquiescere et amovere 
suis fecit temporibus. si quando enim aliqui subditorum delinquere 
ferebantur, ipsi solummodo puniebantur et corripiebantur. 
immunes vero et sine culpa cum iniquis minime condemnabantur. 
interea capitanii et comites ac viri nobiles, fortitudinem illius 
experientes, aliquantulum a nostra lesione cessarunt, et cum non 
possent apertius, clandestinis machinationibus mala contra hoc 
monasterium exercere moliebantur. unde factum est, ut, quia 
huius bona ecclesię invadere sibique assumere, sicut erant soliti, 
nequibant domni abbatis B[eraldi] terrore compressi, ceperunt 
oblationes mortuorum de suis terris et hic virorum sepeliendorum 
et queque munuscula solita invidiose suptrahere, et in quantum 
quibant huius ecclesię antiquissimam libertatem minuere, et domno 
abbati, in quibuscumque causis valebant, omni nisu lesiones facere, 
et ne huius bona monasterii augmentare posset contrarii 
per omnia existere. 
Anno autem dominicę incarnationis millesimo atque centesimo 
tertio, mense novembris, quidam viri nobiles habitantes territorii 
Sabinensis et in castro quod vocatur Foranum, una cum uxoribus 
et filiis suis, respectu inspirati divino, pro delictis suis et propter 
timorem Dei et mercedem animarum suarum refutaverunt et restituerunt 
in hoc monasterio et domno B[eraldo] abbati quicquid 
eis pertinebat per scriptum tertii generis, quod olim susceperant 
a domno Berardo primo abbate, de pręfato castello Forano et 
Colle de Nera, qui eis pertinebat per acquisitionem infra hos fines: 
a primo latere rigus Calentinus venientes ad rigum Roianum, et 
in rigum Gabinianum, et in Amenzanum, et in Laiam Episcopii, 
et in flumen Tyberis, et revertentes in Calentinum. insuper, 
quęcumque habebant et possidebant infra suprascripta vocabula 
eorumque pertinentias sive fines iure hereditario sive acquisitione 
aut emptione vel successione et quocumque modo aut actione. 
similiter, Petrus filius Grazonis refutavit et reddidit turrem et castellum 
Marciliani in hoc monasterio et ad domnum suprascriptum 
B[eraldum] abbatem. huic facto interfuit et consensit
  |  
  |