Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 964


EXPOSITIO TEXTUS
«Haec Origenes dicit esse duo mandata». Sicut Origenes primum mandatum
dividit in duo, ita duo ultima mandata, quae sunt de prohibitione concupiscentiae,
coniungit in unum; et sic praecepta denarium non transcendunt.
«Idolum nihil est in mundo». Hoc autem multipliciter intelligi potest. Uno modo
inquantum idolum est similitudo; et sic exponit Origenes, ut dicatur idolum
nihil esse, quia nulla res est in mundo cuius sit similitudo. Alio modo potest
intelligi de idolo secundum quod est res quaedam; et hoc dupliciter. Uno modo
quantum ad formam quae aestimatur esse in idolo, et non est in eo, scilicet
forma Deitatis. Alio modo quantum ad effectum, quia scilicet ad peccatum
inducit, quod nihil est.
«Non assumes nomen Dei tui in vanum». Assumere est ad aliquid sumere.
Sumitur autem nomen Dei ad alicuius veritatis confirmationem per modum
iuramenti. Si ergo sumatur ad confirmandum aliquod falsum, quod in se nullo
modo confirmabile est, tunc in vanum assumitur, et pro nihilo iuratur: quia
vanum est quod est ad finem aliquem quem non inducit, ut dicitur in 2 Physic.
«Nomine igitur moechiae, omnis illicitus concubitus, illorumque membrorum
non legitimus usus prohibitus debet intelligi». Cum peccatum contra naturam
sit gravius quam moechia, videtur quod illud potius prohiberi debuerit, quasi
primo tramite relinquendum. Et dicendum, quod quia legislator hominibus
legem dabat, ideo in primis legis mandatis non debebat nisi peccata humana
prohibere; peccatum autem contra naturam non est humanum, sed bestiale,
secundum Philosophum in 7 Ethic.
«Ut si in hieme credimus decem modios, in messe quindecim recipiamus». Hoc
est intelligendum, si plus valeant in messe quindecim modii secundum commune
forum quam in hieme decem; alias si fiat commensuratio dati et accepti ad
valorem pecuniae, non erit usura, sed aequalis commutatio.

Torna all'inizio