Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 255


celebrare presumat. Statuentes apostolicam insuper censuram
sub divini iudicii detestacionibus sed et validis atque atrocioribus
anathematis interdiccionibus, ut nullus umquam presumat
quispiam cuiuscumque dignitatis preditus potestate in eodem venerabili
monasterio, vel eius causis incumbere, aut de rebus et
possessionibus, vel ecclesiis subiectis vel quicquid eis exinde inesse
videtur quoquomodo auferre, aut alienare, sed nec quamlibet maliciam
aut iacture molestiam inferre, dum prefatum monasterium
perenniter tam pacis, quam barbaricis temporibus firma stabilitate
decernimus sub iurisdicione Sancte Ecclesie permanendum. Promulgantes
nempe et hoc auctoritate beatorum apostolorum principis
coram Deo et terribili eius examine futuro per huius nostri apostolici
privilegii atque constituti sancimus, atque decernimus, ut
loca que ab abbatibus cuiuslibet, qui vobis in prefato venerabili
monasterio Sancti Vincencii martiris commutata vel concessa sunt,
nec non et alias locorum possessiones, que a regibus ac ducibus,
vel castaldeis, universisque christianis in eodem sancto loco largita
atque oblata sunt, aut in postmodum illic concessa fuerint
firma stabilitale prefati venerabilis monasterii existendum atque in
perpetuum permanenda statuimus, nec licencia sit, ut dictum est,
ex eius omnibus pertinentibus cuiquam magna parvaque auferre,
et liceat eosdem monachos de sua congregacione abbatem semper
eligere. et liceat ipsum abbatem suos, qui fuerint iudicare monachos
non solum virile monasterium, sed et muliebre sibi subiectum.
Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu presumpserit hec,
que a nobis, ad laudem Dei, pro stabilitale venerabilis monasterii,
statuta sunt refragare vel infringere, anathematis vinculo innodatus,
et cum diabolo et eius atrocibus, [.....] atque Iuda traditore

Torna all'inizio