Papias: Ars Grammatica

Pag 164


garrulo", "caluo, cauillo" pro "caluillo". 16 Sunt alie deriuationes
diuersis terminationibus, tam a nominibus quam a uerbis, ut a
"patre" "patrisso", a "grege" "grego", a "philosopho" "philosophor";
in co , ut "albo, albas, albico", "uello, uellico", "fodio, fodico",
"nutrio, nutrico" et "nutricor". 17 Impersonalia quoque omnia a
uerbis actiuis uel a neutris deriuantur, ut "amo, amatur", "sto,
statur"; et omnia impersonalia habent tercie persone passiuorum
uoces, preter pauca que habent neutrorum, ut "misereo, miseret",
"placeo, placet", "peniteo, penitet"; sic "tedet", "piget", "pudet",
"licet", "oportet", "euenit", "uacat", "contingit", "accidit", "liquet". 18
Sunt alia que ex uerbalibus nominibus uel participiis nascuntur,
ut a "rego" "rex", a "rege" "regno", a "lectus" "lecturio" et "lectito", de
quibus dictum est. 19 Sciendum igitur que uerba a nominibus, an
nomina a uerbis deriuentur; nam apud nos dignitatum nomina
pleraque ex uerbis uel nominibus ipsorum uerborum nascuntur,
ut "consul" a "consulendo", "questor" a "questu", "edilis" ab "edibus",
"pretor" a "preeundo", "rex" a "regendo". 20 A metallorum uero
nominibus uerba solent nasci: ab "auro" "auro, auras", ab "ere"
"ero, eras"; et a multis aliis nominibus uerba deriuantur, ut a
"cornice" "cornicor", a "Greco" "grecisso" uel "grecor", ab "unda"
"undo, undas", ab "aqua" "aquor, aquaris", a "uespera"
"uesperasco", a "luce" "luceo", a "fortuna" "fortuno", a "mare" uel

Torna all'inizio