Andreas Strumensis: Passio Arialdi

88


profectum, ut diximus, sinamus >> . E contra vero ad viros Dei fideles clamabant:
<< Audivimus - inquiunt - ex vestra assertione simoniacos haereticosque
esse procul dubio, qui noscuntur emisse ea quae sunt sacra. Quo
scelere qui immunis de sacerdotibus inter nos sit, sine dubio manifestum
est quia nemo est. Nos autem, quia Christiani dicimur, absque Christi sacramento
vivere nullatenus valemus. Quod si ab istis sumpserimus, potius
dicitis nos sumere damnationem quam salutem. Et ideo his telis undique
constringimur et quid agamus profecto nescimus >> . Quibus beatus Arialdus
sic respondit: << Videte - inquit - dilectissimi, dum haec dicitis, ne
supra vos veniat quod Spiritus sanctus per beatum Iacobum loquitur dicens:
Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Ideoque qui veritatem
cupit veraciter invenire, constanter omnem debet falsitatem respuere.
Quapropter, ut veritate quae Deus est perfrui perfecte valeatis, per
ipsum vos obsecro ut a falsorum consortio sacerdotum penitus vos segregetis,
quoniam luci cum tenebris, fidelibus cum infidelibus, Christo cum
Belial nulla esse debet conventio aut pars sive societas. Sic enim scriptum
est: Exite de medio eorum et separamini et immundum ne tetigeritis, et ego
recipiam vos, dicit Dominus.
Quomodo potest fieri ut vobis petentibus minora
non tribuat, id est pastores qui vos iuste regant, qui vobis adhuc non
existentibus tribuit maiora, hoc est semetipsum pro salute vestra? Propterea
omnium spreto haereticorum consortio, pastores bonos et fideles ab eo
fiducialiter petite, et quia accipietis procul dubio scitote >> . His namque
verbis multi viri ac mulieres sic sunt accensi, ut non solum deinceps simoniacorum
actus omnes contemnerent, sed etiam cum eis nullo modo in
uno oratorio orare vellent. In his autem diebus, si per illam urbem incederes,

Torna all'inizio