Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 41


19.
< IORDANUS >
Viro clarissimo magistro Iohanni de Capua Martinianus ille magnus sui
nominis preco salutem. O altitudo diviciarum eloquencie ac facundie magistri
Iohannis de Capua, quam incomprehensibilia sunt eloquiorum eius magnalia
et investigabiles ingenii sui vie! O affluencia deliciarum sermonum eius et
supereminencia magnitudinis intellectus ipsius! Profunda quidem rutilo mentis
radio transilit et cum subtilitate perspicua excelsa polorum attingit, clara investigacione
terre inferiora disquirens et superiora celi dilucida indagacione perlustrans,
occulta plurimum illa et abscondita minus ista interne speculacionis
oculo supra facultatem humane intelligencie contemplando. Miror terre plasma,
terre accolam, terre civem sic fieri exterum terre posse, sic posse impositos
terminos, quibus ultraterrena distinguitur, preterire; stupeo racionabilem Iohannis
spiritum sensuum presidem, carnis obsidem sedulumque corporis inquilinum,
sic incorporeum effici sicque carnis, carnei vel carnis carcere limitatum,
exire districtum. Nam quasi non carne pressus, non membris innisus,
non sensibus obsessus, non corpore possessus, non angustie vite confessus,
scandit ad alta, decurrit ad yma, circumvolat media, propinqua pertractat, remota
rimatur. Et tamquam non contraxerit aliquam ex tecto subiecto caliginem
nec ullum incurrerit ex coniuncta mole torporem quasi ex carnis consorcio
non caligat, sed limpido celerique intuitu, velut non tardatus ex socia
nec ex coniuge prepeditus neque implicitus ex collega, difficilia et ardua et
quantumlibet altitudine profunditatis absconsa concernit. Nunc igitur infera
prospicit, nunc suscipit supera, raciocinatur nempe subtiliter de utrisque,
utrorumque profunda inspectione, comprehendit tamquam in lucem gentium
celo dimissus ab alto, ut humanis ingenis per latitudinem terre versantibus
obscuras difficultatum abyssos in sublimibus et profundis, ad que virtus intellectiva
vix pervenit, serena disercione declaret. Nam et pre cunctis ipse noticiam
obtinet abyssorum, sicut qui pre terrenis ad investigandam et agnoscendam
naturam et proprietatem earum studium attencionis impendit. Verumptamen
quo de abysso plus fatur, eo plus mergitur in abyssum, quare

Torna all'inizio