Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 672


remoto precio precibus amore odio vel timore conmodo vel
incommodo quod tibi venire possit exinde, et quod dictum tuum
tenebis secretum quousque per iudicem fuerit publicatum.

Et faciat notarius quod testis in propria persona dicat,
tenendo manum suam super librum, hec verba: sicut tu
dixisti ita faciam. si deus me adiuvet et hec sancta dei
ewangelia.

Si vero plures sint testes, quod statim iurare unus
post alium debeat, non est necesse omnia predicta cuilibet
narrari testi, set sufficit tantum dicere sic: sicut
ille iuravit, ita et tu iuras, si deus te adiuvet etc.
ut supra.
Quod iuramentum sic scribatur.
c. Iuramentum testium productorum.
Fuscolsus Thitardei Cesenelli de Cesin et Formica condam
constantiensis testes producti ab R contra testes super
premissis Ia Ubaldi Io Beneventi iuraverunt, presentibus
partibus, coram dicto iudice, perhibere testimonium
veritati, premissa tamen per dictum R hac protestacione,
videlicet quod salve sibi sint et reservate omnes excepciones
sibi conpetentes et conpetiture tam ante iuramentum
dictorum testium quam post et tam contra personas dictorum
testium quam contra dicta eorum.
Consuevit enim ille contra quem testes producuntur quasi
semper dictam protestacionem facere oretenus. et alteri protestacio
datur in scriptis. et tunc ita scribat notarius: sicut
ei datur in scriptis. et scribat ipsam protestacionem ante
iuramentum testium.
Si vero nulla protestacio fieret oretenus vel in scriptis, tunc
notarius nichil de protestacione scribat, quia non pertinet ad eum
defectum partis supplere.
Et notandum, quod non sufficit si notarius scribat deposicionem
testis ita: Iacobus testis productus a tali
iuratus de veritate dicenda dixit, nisi aliter de

Torna all'inizio