Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 230


fuit illud quod, dum interiora animalium ipsorum ad sacrificandum
parata essent, super altare quedam aquila uolans ex aere in sue
uocis clamore descendit, et irruens super altare rapacibus unguibus
suis omnia interiora predicta sustulit ab altari et ea in naues
Grecorum aduexit.
Troyani autem stupefacti sunt ualde ad ea que sic eis uidentibus
acciderunt, et in similitudine uere percipiunt per signum primi
miraculi deos esse contra eos ad iracundiam prouocatos. Sed pro
utroque miraculo ad significacionem eorum habendam Cassandre
consilium diligenter exposcunt. Que pro primo dixit signo eis Appollinem
indignatum "ex eo quod templum eius per uos in effusione
sanguinis humani extitit uiolatum, cum in eo fuerit interfectus
Achilles. Sed expedit propter hoc uos ire ad sepulchrum Achillis
et ibi lumen accendere. De quo lumine accendetur in eorum sacrificio
tale lumen quod nullatenus extinguetur. " Quod et factum est.
De secundo uero miraculo Cassandra Troyanis asseruit prodicionem
ciuitatis apud Grecos sine dubio esse tractatam. Sacerdos autem
Calcas de hiis miraculis interrogatus a Grecis secundum signum
dixit significare capcionem ciuitatis ab eis tempore ualde breui.
Inter hec autem Calcas cum Crisis sacerdote persuaserunt Grecis
quod deo Appollini sacrificia eorum offerrent. Quod statim factum
est. Post sacrificium uero factum sacerdos Crisis maioribus
Grecorum exercitus consuluit in secreto ut fieri faciant in similitudine
equi quendam magnum equum ereum vt in eo possent
saltem mille milites constipari. "Qui equs fiet secundum quod ego
decreuero; nam est hec omnium deorum uere uoluntas. Hic autem
equs fiet magisterio et arte Apii sapientis artificis. In quo construentur
quedam clausure sic artificiose composite quod ab exteriori
parte aspectibus hominum non patebunt, per quas, cum
locus erit et tempus, ab eo exire ualeant predicti milites constipati.
Quo facto et in equo ipso perfecto occulte mille militibus introductis,
petitis a rege Priamo ut equum ipsum in honorem Palladis
in ciuitatem et in templum suum permittat intrare, vobis eam
occasionem pretendentibus quod causa cuiusdam uoti nostri soluendi
voueritis ipsi dee propter subtraccionem Palladii quam fecistis

Torna all'inizio