Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 165


Unde Widoguerra palatinvs Tuscie comes ex talium
nominum interpretacionibus multos ioculatores derisit.
Unus quidem in vulgari tale nomen habebat, quod
litteraliter picam significabat: unde illum coegit ascendere
in arborem ad volandum.
Item duo simul ad eum venerunt, quorum unus
vocabatur Malanotte, et alter Maldecorpo. unde illum
qui vocabatur Malanotte nudum posuit super tectum, dum
ningeret et flaret boreas ex adverso. Maldecorpo autem
fecit inter duos ignes nudum prosterni, et corpus tam diu
cum axungia porcina fricari donec alcius proclamaret:
bene sum liberatus.
Similiter quidam ystrio vocabatur Abbas. unde sibi
fecit totum caput abradi relicto parvo circulo capillorum.
Et ita secundum nominum interpretaciones delusit
sepe quam plures.
Item in quodam pascha plurimi ad eum venere. qui
cum post triduum remuneracionem peterent incessanter, elegit
ex eis quasi centum ystriones qui videbantur esse rurales,
et iussit eos ascendere non parvum cumulum palearum,
super quem tam diu stetere coacti donec ignis quem undique
fecit apponi aliquid tangeret de indumentis, et barbis
pariter et capillis.
Nota quod hic titulus rarissime vel nunquam indiget
responsivis.
4. Titel de fideiussoribus et mutuatoribus.
Littere quibus aliquis nobilis rogat amicum quod pro
ipso debeat fideiubere.
Pro guerris torneamentis et nuptiis celebrandis coacti
sumus expendere infinita, sicut vestra desiderabilis amicicia
non ignorat.
Nunc autem ad vos tanquam ad securum portum recurrentes
dilectionem vestram attentius deprecamur, ut apud
Bro coloniensem negociatorem pro nobis in duobus milibus
marcharum fideiubere curetis, absque dubio scientes
quod maiorem debemus a nostris hominibus recipere peccunie

Torna all'inizio