Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 658


Manasses, de quinta etate David fuisse describitur. In Greco Tyburtina, in Latino
nomen Habimnea, id est ipsa per angelum nuntiata fuit nascendi, et ipsa virginitatem
habuit et castitatem custodivit.

CLXXXV. Sybilla Tiburtina.


Cum autem circuisset Sybilla regina totum orbem terrarum, Asiam, Macedoniam;
Perostatiam, Aggaguliram, Asiam, Ciciliam, Pontum, Pamphyliam, Galatiam hec
fuit una pars mundi. Deinde venit Egyptum, Ethyopiam, Bagada et Babiloniam,
Affricam provincias circuivit et prophetavit et predicavit per spiritum prophecie, a bonis
bonum, a malis malum, nullam falsitatem. Scimus enim, quia omnia vera adnuntiavit
et verum dixit. Tunc audierunt principes Romanorum et adnuntiaverunt ad Traianum.
Tunc tantum deprecaverunt eum, ut milites suos mandavit ad Palatinum, et fecit eam
cum grandi honore perduci Romam. Cum autem venisset Sybilla nomine Habimnea
in Romam, tunc vocaverunt omnes iudices Romanorum, nobillissimi Romani intendentes
et videntes pulchrum et delicatum vultum eius; capilli eius sicut aurum fulgentes.
Cilia super oculos nigra. Caro eius et gula sicut lac candida; intendentes in ea, admirantes

Torna all'inizio