Ad quintum dicendum, quod aliquem actum potest aliquid impedire dupliciter.
Uno modo per modum contrarium, sicut calor violentus impedit aquam ne
infrigidetur; et per hunc modum culpa et poena impediunt visionem Dei; et tale
impedimentum homo in primo statu non habebat. Alio modo per modum simplicis
negationis, sicut rusticus impeditur ab actu geometricandi ex hoc quod
habitum geometriae non habet; et ita etiam Adam ab actu visionis Dei impediebatur,
quia nondum intellectus erat ad hunc actum per habitum gloriae
sublevatus.
ARTICULUS 2
Utrum Adam habuit perfectam cognitionem rerum a creatione sua
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Adam non habuit a creatione rerum perfectam cognitionem.
Quia, secundum Anselmum, qualis fuit Adam in primo
statu, tales etiam filios generasset. Sed supra habitum est, quod pueri non fuissent
nati perfecti in scientia secundum unam opinionem, cui Magister magis
assentire visus est dist. 20. Ergo nec Adam in scientia perfectus fuisset.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod Adam ideo positus
est ad operandum in paradiso ut naturas rerum experiretur. Sed experimentum
est principium cognitionis accipiendae a sensibilibus, et per inventionem.
Ergo videtur quod non statim in principio perfectam rerum cognitionem
habuisset.
3. Praeterea, secundum Philosophum in 3 de Anima, intellectus nihil
est in actu eorum quae sunt, antequam intelligat. Sed non potest intelligere sine
phantasmate, ut ibidem dicitur, sicut nec visus videre sine colore. Cum igitur
nihil sit eorum quae sunt, nisi secundum quod perficitur actu habens speciem
alicuius rei in natura existentis, videtur quod cognitionem a sensibilibus accepisset
mediante sensu et imaginatione; et sic non statim fuisset perfectus
in scientia.
4. Praeterea, secundum Philosophum, et sicut etiam Magister supra dixit,
1 distinctione, anima infusa est corpori, ut in ipso perficiatur scientia et virtutibus;
et ad hoc sunt dati sensus et membra. Sed hoc frustra esset, si per operationem
sensus, intellectus perfectionem non acquireret. Cum igitur nihil sit frustra
in naturae operibus, et praecipue in compositione humani corporis, videtur
quod homo a sensibilibus cognitionem rerum accepisset, sicut et nunc, et non
statim perfectam scientiam habuisset.
|
|