insuper et solatium michi fecit, quando fui hic vobiscum in tedio.
Quocirca iustum videtur michi ut sibi beneficia aliqua rependamus».
Tunc clamaverunt omnes dicentes: «Optimus sermo
regis, et rogamus ut celeriter compleatur». Tunc rex ordinavit
magna convivia et invitavit omnes et fecit istum militem et donavit
ei vestes et equos et famulos et thesauros et fecit eum deduci
cum magna letitia, ut ad domum suam cum divitiis et
honore et pace rediret. Hinc Dominus ait, Luc. XVI: Laudavit
dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii
huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
De domino Gregorio de Monte Longo, qui fuit legatus in Lombardia annis
multis.
Eo tempore quo dominus Octavianus fuit legatus in Lombardia,
fuit similiter legatus in eadem provincia dominus Gregorius
de Monte Longo. Hic fuit condam unus de septem notariis Romane
curie, et fuit in Lombardia antiquus legatus. Nam quando
Ferariam abstulerunt de manu et dominio Salinguerre, ibi fuit;
et quando ab imperatore Friderico obsessa fuit Parma, ibi in ea
erat legatus, et ponebat papilionem suum semper e regione papilionis
imperatoris. Erat enim homo magni cordis et doctus ad bellum.
Nam librum habebat de sagacitate et arte pugnandi. Acies
et bella ordinare sciebat. Simulare et dissimulare optime noverat.
Cognoscebat quando quiescendum, quando super hostes irruendum,
iuxta verbum quod scriptum est, Eccle. VIII: Tempus et
responsionem cor sapientis intelligit. Omni negotio, tempus est et
oportunitas: et multa hominis afflictio, quia ignorat preterita et ventura
nullo scire potest nuntio. Sed de divina sapientia dicitur,
Sapientie VIII, quod scit preterita et de futuris estimat. Scit versutias
sermonum et dispositiones argumentorum. Signa et monstra scit,
antequam fiant, et eventus temporum et seculorum. Non sic de nobis.
Et quantum ad cogitandum, quia in Iob dicitur, XXXVII:
Nos quippe involvimur tenebris; et Apostolus, ad Ephe. IIII: Tenebris
obscuratum habentes intellectum; unde illud Apostoli, II ad
|
|