Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 121


40. Cui illi: “Nos ad tantum non audemus dominum
absque nostro ire fratre, sic enim locutus est:
Nisi uenerit uobiscum frater uester minimus,
meam faciem uidere non potestis amplius.”
41. “Tollite ergo uobiscum munera in manibus,
optimis de terre ferte fructibus et pergite.
Deus meus illum uobis faciat placabilem,
hunc et eum qui tenetur resoluat de uinculis.”
42. Inclinauit Iacob senex caput, super lectulum
ingemescens, effluebant supra modum lacrime,
lugens ambos post haec suos filios pulcherrimos,
Beniamin atque Ioseph, uterinos soboles.
43. “Ecce ego sum orbatus duobus de liberis,
Ioseph mortuus est meus delicatus filius,
Beniamin abstulistis tenerem infantiam,
multis morior adflictus quapropter angustiis.”
44. Cumque in secundo fratres aduenissent undecim,
Ioseph fusi super humum adorabant pariter.
Quibus ille: “Sanus ne est pater uester senior,
de quo michi dixeratis, uiuit usque hactenus?”
45. “Viuit” inquiunt “est sospes tuus seruus, domine.”
“Iste iunior est uester frater?” dixit: “Fili mi,
deus tui sit misertus!” Erumpentes lacrimas
non se poterat caelare, fleuit in cubiculo.
46. Post haec iussit preparare prandium meridie,
fratres suos inuitauit cunctos ad conuiuium.
Ioseph moram faciente, preparabant munera,
ut ferentes eius forte demulcerent animum.

Torna all'inizio