Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 34


BENEDICTUS: Quia pessimum est credere vel sentire de voluntate aut dispositione
divina procedere hominum pravitates, etsi non invitus Deus mala ipsa
que faciunt homines fieri permittat, peto ut si que sunt divine pagine auctoritates
contra illorum vesaniam venientes edisseras.

IOACHIM: Cum diceret Apostolus: Non ex operibus, set ex vocante dictum
est: maior serviet minori
adderetque, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau
autem odio habui
, protinus ex persona querentium subiuncxit dicens: Quid
igitur? Nunquid iniquitas est apud Deum?
Quo dicto adiecit et ait: Absit. Moysi
enim dicit: miserebor cuius misereor etc.
, sicut superius mote questioni respondens
ipse qui fecerat ait: Nunquid iniquus est Deus, qui infert iram? Secundum
hominem dico: absit, alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
Quod
tale est acsi diceretur: si absque ratione et iudicio reprobatus est et odio habitus
Esau et prius etiam reprobatus quam natus, num iniquus est Deus qui irascitur
ei, qui iccirco, ut putant illi, non potest bona facere, quia Deus illum et antea
quam nasceretur abiecit? Set absit, inquit, ut absque ratione et iudicio irascatur
Deus, absit ut absque causa iudicii reprobatus sit Esau antequam natus, etsi
homines nequeant capere ipsam equitatem iudicii. Alioquin , inquit, quomodo
iudicabit Deus hunc mundum?
Quod est dicere: si iccirco venturus est Deus ad
iudicium ut reddat unicuique secundum opera sua , quenam est ista ratio ut
aliquis iudicetur de pessimis operibus suis, si iccirco aliquis non potest salvus
esse quia non est de numero electorum Dei? Set absit hoc a corde fidelium, absit
ut tantum nefas corda inficiat electorum! Et quidem, qui de numero electorum
non est, reprobus est et alienus a Deo; et qui reprobus est, salvus esse non potest.
Set non est ipsa reprobatio causa perdictionis set alia, que scilicet causa a multis
queritur set a paucis invenitur, cur scilicet alius potius quam alius sit electus, si
non ex operibus set ex vocante dictum est: maior serviet minori , id est si non
ex humana iustitia set ex gratia Dei. Est enim re vera causa, cur potius alios quam
alios elegerit Deus, cur potius alii quam alii reprobati sint, ita ut illi misericordia
ostendantur electi, hii ut indigni misericordia iusto iudicio repellantur. Alioquin
tanta et tam horrenda sequeretur absurditas, ut totus confunderetur ordo iudicii,
solveretur scripturarum vigor, dissiparetur regula discipline. Si enim sola indiscreta
electio et confusa reprobatio sunt in causa, quid confert aut preconi

Torna all'inizio