Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 369


licet imperitia deneget, posse prohibeat et subrepat oblivio,
index tamen voluntatis devotio cognoscatur. Cum
igitur, sicut scire vos autumo, cunctaquae constant, pater
et domine, data sint homini, facta pro homine, subjecta
homini, sibi concessa [est] desuper cunctis potentia dominandi,
sed eum diversorum sit diversa sentire, diversis
datur hominibus diversa fruendi rebus opinio: alteri qui
quantumlibet divitiis affluat et honore grandescat, largitatis
virtute succinctus, liberalitatis dexteram aperit,
devotorum amicorumque precibus flexibilis, non elatus;
alteri qui quanto magis habundet in opibus, parcitatis
marcore perstrictus et cupiditatis caecae vitio circumplexus,
nedum pulsantibus foris in atrio rebus opima
caducibus (sic) ejus dextera reseretur, verumtamen nehinc
inde congestae pecuniae congeries minuatur, in
gazophilantium immo in possidentium infamiam, quinimo
possessionis subjectae censui congregatae, torpore
largitatis utendo gelidus et tepidus consummator abstinet
ab utendis, rebus se, non sibi res penitus subjungendo;
alteri qui quantumlibet paupertatis mole gravetur
et quantumvis inopiae pondere comprimatur, beatae
paupertatis fomentis innixus, non suspirans ad grandia,
sed circumvecta laetitiae paupertate contentus se divitem
reputat, et quod parum superest sibi satis est. Cum rerum
igitur fortuna mutabilis quae cui vult hilarem se ostendit,
quem vult in nubile amplexatur, cujus in rota volubili
quisque convolvitur, vobis per Dei gratiam feliciter
direxerit, gressus vestros felicibus auspiciis sublimando,
gaudeo satis et votivus affecto ut illius gratia a quo vobis
collati honoris fastigia conferuntur, dierum longitudo
per consequens feliciter evolvatur.

Torna all'inizio