Salimbene de Adam: Cronica

Pag 650


quam quod Pellavicinus haberet, ideo non patiebatur quod Parmam
intraret.
Secundum, quia ultra modum fuit cupidus et avarus homo,
in tantum ut nullus in Parma tempore sui dominii aliquid posset
vendere ad victualia spectans nisi pro communi; et faciebat se
omnibus vendentibus socium, ut partem lucri ab omnibus posset
accipere. Ideo dicit Sapiens, Prover. XXIX: Rex iustus erigit terram,
vir avarus destruet eam. Item Prover. XXVIII: Dux indigens
prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam,
longi fient dies eius. Item Prover. XXIII: Noli laborare, ut diteris,
sed prudentie tue pone modum. Quia, sicut dicit Apostolus, prima
ad Timo. VI, qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
in laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociva, que mergunt
homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum
est cupiditas. Quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt
se doloribus multis. Item Eccle. V: Avarus non implebitur pecunia,
et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Item Eccli. V:
Noli attendere ad possessiones iniquas et ne dixeris: Est michi suffitiens
vita. Nichil enim proderunt in tempore vindicte et obductionis.
Item parum infra: Noli anxius esse in divitiis iniustis, non enim
proderunt in die obductionis et vindicte. Item homo iste usque
adeo erat avarus, ut, cum quidam miles de curia aliquid ab eo
petisset sibi dari, dixit quod daret sibi unum bononinum pro ficubus
emendis. Ego etiam ipse expertus sum et probavi et vidi et cognovi
rusticitatem et avaritiam et merditatem suam in villa Campiginis,
et tamen iveram illuc cum fratre Bernardino de Buçea pro
magno servitio suo. Ideo de ista materia dicit Ecclesiasticus X:
Avaro nichil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? Nichil est
iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem
habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Item Eccli.
XIIII: Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini
livido ad quid aurum? Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis
congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. Et cetera usque
ibi: Insaciabilis oculus cupidi.
Tertium malum eius fuit quia ex divitiis concivium suorum
tam in villa Campiginis quam in Parma edificavit magna et alta

Torna all'inizio