Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 549


qui te bonum extimat, eum stude veridicum facere, et pro bono
habeas qui te pro bono eligit, humilis sit sive altus. Et dixit:
non potest multis precipere qui anime sue non precipit. Et dixit:
si amorem tuum volueris cum aliquo durabilem esse, eum ad
bene agendum informes. Et dixit: si rex egerit iustum et rectum,
populi sui principabitur animis; et ei iniustum et iniquum commiserit,
ipsum suum regem ostendent exterius, sed ad alium
principantem eis ipsorum corda declinant.
MACDARGIS fuit remissi coloris, magnarum aurium, magni
capitis, parvorum oculorum, gracilis persone, multi silencii, dulcis
eloquii et blandi, bonorum dentium; tenebat semper in manu sua
virgam, in cuius summitate erat sculpta figura lune. Et dixit
Macdargis: negocium hominis in hoc mundo duabus de causis
dirigitur; nam una est scientia, qua dirigitur anima, alia est
solicitudo, qua dirigitur vita. Et dixit: timor dominantis pericula
malefactorum abigit. Et dixit: nobilitas generis ad fructificandum
scientie suffragatur. Et dixit: divicie bone nobilitant
animam, et sue sunt refrenatio voluntatis. Et dixit: hominis intencio
scit animam a turpibus cohercere, et suam compescere
voluntatem; cum hiis enim bona fama acquiritur, hominum dilectio
et finis acceptus. Et dixit: excellens est ille qui spaciosi
est animi et cuius sensus superat eius iram. Et dixit: sufficiat
tibi sensus bonam ostendens semitam et deviare faciens te a mala.
Et dixit: in mundo nichil deterius est quam generositate et
doctrina carere. Et dixit: quam laudabile est et honorabile scire,
cum bona huius mundi et alterius acquirantur per ipsum! Et
dixit: sensatus non delectatur lucrari a rege nisi quod lingua
veridica et opere bono acquirit. Et dixit: bonus dominus est qui

Torna all'inizio