Constantinus antipapa: Epistolae

Pag 651


culmen provectus sum. Unde, sicut navis aequoreis procellis fluctuatur, ita
ego infelix et inutilis curarum tumultibus et populorum proclarnationibus atque lacrimosis
ululatibus concutior; etenim omnes omnino, a magno usque ad parvum, proprios
dolores ac violentias vociferare non cessant: circumvallent me undique cogitationum
certamina ob consolationem et iustitias inpertiendas huic a vobis liberato
populo. O quam magna et metuenda existis, pastorum sollicitudo! Et quomodo, infelix,
possim onerosam animarum exequi curam?
Verumtamen, dum protinus iactavi cogitatum meum in Domino et spei meae
fiduciam apud eius contuli misericordiam meque, excellentissime et a Deo protecte,
magnae, victoriosissimae rex, in vestro solito auxilio et protectione commisi, paratum
iam remedium inveni, et afflictus animus meus paulisper expiravit. Valde enim post
Deum confortor in vestra regali potentia et a Deo protecto regni vestri Francorum
robustissimo brachio. Inter haec itaque considero, quanta sit Dei nostri omnipotentis
misericordia, et confestim opima consolationis oportunitas mihi confertur. Ipse enim
pro humani generis salute de sinu patris descendens, ‘verbum caro factum’, de virgine
Maria domina nostra nasci dignatus est, non amittens deitatem; ‘sed semet ipsum
exinanivit, formam servi accipiens’, qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam
resurgendo reparavit. Unde non est dedignatus cum peccatoribus et puplicanis loqui
ac convesci; suscepit enim puplicanum et evangelistam effecit h, Matheum dico, qui
evangelica verba mundo propagavit. ‘O multitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius!’ Vere ‘magnus
Dominus et laudabilis nimis’, ‘et sapientiae eius non est numerus’; ‘qui ponit humiles
in sublimi et merentes erigit sospitate’. Pro quo, tamquam unum ex puplicanis me
existimans, cum gemitu cordis, percusso pectore, deprecor eius ineffabilem misericordiam,
ut tanti pastoralis officii, quod mihi inmerito contulit, me salubriter exequi
et lucra animarum eius divine, maiestati offerre me annuat; crebro enim laudem ipsius
redemtoris nostri loquitur os meum, caro et lingua benedicit sanctum nomen eius,
qui non merita existimat, sed miseretur, quibus misereri vult.
Premissis quidem iam vicibus nostris, apostolicis apicibus visi sumus intimasse
a Deo instituto regali vestro culmini de recessu predecessoris nostri, domni Pauli
papae, et quomodo me indignum et inutilem divina dignatio in apostolatus ordinem
provehere iussit. Unde ecce et nunc, iteratis nostris apostolicis affatibus, debitum
honoris ac salutationis affectum et visitationis conatum excellentissimę, christianitati
vestrę aptum duximus persolvendum.
Et quoniam omnipotens et longanimis Deus noster, verbum salutis per suum
apostolum beatum Petrum excellentiae vestrae mittens, fortissimum sanctae suae
ecclesiae et fidei orthodoxae liberatorem ac defensorem te suscitavit atque constituit,
precellentissime fili et magnae, orthodoxae rex, ideo, licet mutatis pastoribus, cura
tamen huiuscemodi conaminis ac defensionis vobis subcumbit. Et ob oc tanquam
presentaliter coram mellifluo regali vestro aspectu consistens deprecor et per Deum
omnipotentem – qui est iudex vivorum et mortuorum; ante cuius conspectum omnia
elementa contraemescunt et abyssi moventur; qui omnia regna mundi suo providentiae
nutu disponit; qui etiam te, excellentissimae fili ac benignissime rex, tuosque amantissimos
natos ac meos spiritales filios in reges per manus beati Petri apostolorum

Torna all'inizio