respondere, verbigratia: "pono te subtraxisse animalia
mea"; tu negas; si postea pono te michi subtraxisse
boves non teneris respondere, ut ff., De ex.
r. iu., l. Si cum ex testamento § 1 [D. 44, 2, 21 § 1].
Item si nego aliquid simpliciter et postea tu ponis
certum modum non teneor respondere verbigratia:
"pono te esse vel fuisse heredem Titii pro semisse vel
quantitate", non teneris respondere, quoniam simpliciter
te negas heredem non videlicet pro aliqua
parte esse heredem; contrarius sibi tenet. Secus
esset si dico ita: "pono te heredem esse vel fuisse
Titii in totum"; si postea volo dicere: "pono te esse
vel fuisse heredem Titii in parte", teneris respondere
quia illud potest esse ut non sis heres in totum
sed in parte; predicta tamen intelligas ubi forma positionis
principalis patiatur positiones predicto loco
fieri, alioquin respondere non teneris ad aliquas positiones
nisi quatenus tangunt principalem questionem
equitas movet iudicem ut te fatiat respondere.
Differunt autem positiones ab interrogationibus
quoniam positiones fiunt a parte post lit[em] con[testatam]
et prestitum iuramentum et sub debito
iuramento, interrogationes vero fiunt et ante et post
lit[em] cont[estatam] quandoque a iudice quandoque
a parte, ut ff., De inter. act., Si sine interrogatione
[D. 11, 1, 9]; tamen si a parte fiunt non tenetur respondere
adversarius nisi velit vel iudex precipiat,
sed si responderit propter hoc rata erit responsio,
Extra, De dolo et con., Prout [X. 2, 14, 4]; ad interrogationes
vero iudicis semper tenetur respondere quoniam
oportet cuncta rimari et ordine rerum publica
inquisitione discutere, ut XXX q. V., Iudicantem [c.
|
|