ante eum tamen non est possibile, non habet valorem, virium caret
omnino. Hoc igitur modo potest intelligi quod dicit Dionisius “ante
quem non est intelligere”. Amplius autem. Ante quem neque intelligere
neque dicere possibile est, id est sine eo neque nostrum dicere vel contemplari
neque nostrum intelligere est possibile fieri. Vel ante eum, id
est contra eum non est possibile. In quibus omnibus acceptionibus eius
fortitudo laudatur. Vel ut “ante” accipiatur secundum tempus, dicatur:
ante quem neque dicere, neque intelligere est possibile esse, quia nulla
eum intelligentia, nulla hunc dictio umquam precessit; nulla eum intelligentia,
nulla eum dictio latet, qui omnia novit antequam fiant.
Vel certe ante quem neque intelligere neque dicere est possibile, id est
nullum intelligere eum intelligit, nullum dicere eum dicit, nullum contemplari
eum attingit, eo quod ipse radius remotus est ab omni intelligentia.
[9]
Quod radius divinus remotus et incognitus est
Dixerat quod divinum radium neque intelligere neque dicere neque
contemplari possibile esset. Cuius rei assignat causam et ait: propter
quod omnibus ipse remotus sit et superincognitus. Omnibus intellectibus
angelorum et hominum, omnibus sermonibus, omnibus contemplationibus
omnium que sunt in celo et sub celo remotus est divinus radius.
Et idem est incognitus ab omni creatura. Et non solum incognitus, sed
etiam superincognitus, id est ultra quem incognitus. Quippe que sunt
proxima, ut nature create, a cognitione creature non sunt remote et
ideo non sunt incognite. Radius vero divinus quanto distat genere a creatura,
tanto <est> remotior a cognitione.
|
|