Quod primitie inchoate sunt ab Abel, decime vero ab Abraham.
Et nota quod primicie inchoate sunt ab Abel, qui primus eas
obtulit Deo, Gen. IIII. Decime vero inchoate sunt ab Abraham,
qui primus eas dedit Melchisedec post victoriam V regum, Gen.
XIIII: Et dedit ei decimas de omnibus. Quod etiam Iacob promisit
se facturum, ut daret eas Deo, dicens, Gen. XXVIII:
Erit michi Dominus in Deum, et lapis iste quem erexi in titulum,
vocabitur domus Dei, cunctorumque que dederis michi decimas
offeram tibi, hoc etiam postea fuit preceptum a Domino, Exo.
XXII: Decimas tuas et primicias non tardabis offerre. Et infra,
XXIII: Primicias frugum terre tue deferes in domo Domini Dei
tui. Item ibidem: Sex annis seminabis terram tuam et congregabis
fruges eius. Septimo autem dimittes eam et requiescere facies, ut
comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum fuerit, edant
bestie agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. Dum hoc observatum
fuit, ut ait Iosephus, in anno VI in tantum abundabant
fruges, quod sufficiebant ad usum septimi anni et octavi ad
sementem.
De septimo anno servando, qui appellatur annus requietionis et remissionis,
et notandum quid Iosephus de eo dicit.
Quod decime dande sunt propter tria. Primo, propter divinum preceptum.
Secundo, ut sit cibus in domo Domini. Tertio, in signum recordationis
redemptionis nostre.
Nota quod iste septimus annus in quo terra debebat requiescere dicebatur annus requietionis et annus etiam remissionis,
quia in eo nulli licebat exigere debitum aliquod nisi eo terminato;
et si quid in eo anno ex preteritis frugibus succreverit in ea, comedent
pauperes populi et cet., sicut supra. Nota quod mulier
evangelica, id est sapientia divina, de qua habetur Luc. XV, decem
dragmas habuit et unam perdidit, quando Adam peccavit, et
IX ordines angelorum sibi remanserunt, ex quibus aliqui ceciderunt,
scilicet illi in quibus repperit pravitatem, sicut habetur Iob
IIII; et aliqui Deo fortiter adheserunt, de quibus habetur Iob
|
|