Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

304


que quidem fuerunt et dum portarentur et postquam
deportate fuerunt. quarto hoc ostenditur privilegijs Apostolice
sedis. nam Alexander papa .IIIs. et Innocencius .IIIIs. hoc
suis privilegijs approbarunt, scribentes per diversas provincias
quomodo reliquie sancti Iohannis sunt Ianue, et hortantes
ut omnes illuc accedant, et indulgenciam accedentibus
largirentur. de ipsa autem translacione vel revelacione ystoriam
et ymnos metrice composuimus, que omnia in ecclesia Sancti
Laurentij sollempniter decantantur, de Ayraldo episcopo
decimo septimo.

Torna all'inizio