Anno dominice incarnationis MCXX indictione XIIJ mense Iunio Robbertus Capuanorum
princeps defunctus est cui Iordanus frater eius successit in honore principatus ipsius. Mense
octobris indictione XIIIJ in Beneuenti palatio W[illelmus] dux deuenit liggius homo pape
Calixti per directum contra omnes homines. Et ipse papa statim eidem duci donauit et concessit
ac per uexillum tradidit omnem terram ipsius ducis cum toto honore ducatus ipsius dicens:
Ad honorem Dei et beati Petri apostolorum princips nec non et Pauli, fidelitatem quoque
Romani pontificatus et nostram nostrorumque successorum canonice intrantium, donamus et
concedimus tibi terram et omnem honorem, quemcunque nostri predecessores, uidelicet papa
Nicolaus et Alexander atque Gregorius, donauerunt olim Robberto Guiscardo auo tuo ac
deinde Urbanus papa et Paschalis eius successor donauerunt duci Roggerio patri tuo, idemque
Paschalis postea atque Gelasius papa donauerunt tibi. Eodem uero mense idem papa
Calixtus Troiam uenit. Audiens itaque Willelmus dux eiusdem pontificis aduentum obuius
festinanter extra ciuitatem aduenit cum primatibus suis. Cui uice stratoris ipse pedes iuxta
sellam usque ad ecclesiam episcopatus eiusdem ciuitatis ingenti cum honore deduxit.
Hoc tempore dux Guillelmus una cum Constancia regina et Tancredo obsederunt
castellum sancte Trinitatis, quod situm et super flumen Basantum, et ceperunt illud in die
dominica in palmis mense Aprilis.
|
|