Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 60


ingenti armatorum multitudine reversum comperisset, corde
respirans letabatur valde quod, Rege defuncto, tempus iam
accidisse opportunum videretur quo et idem princeps Capuam
principatus amissi honorem, et ipse terras, quibus diminutus
fuerat, recuperare possent. Periurium itaque contra Regem Rogerium
perpetrare non timens, sine ulla dierum dilatione, donativo
suo milites circiter quadringentos collegit atque cum eisdem
ipsis non longe extra muros Capue progressus est, expectans
si forte quo quomodo civitas ipsa principi restituenda ab iis qui
ampliori eiusdem amore connecti videbantur, sibi redderetur;
cuius quoque proditionem, cum post ad effectum non evenisse
comperisset, immenso animi merore contritus est; deinde aurora
illucescente per campos passim discurrens, copiosam animalium
diversarumque rerum rapinam in suburbanis eius exercuit;
sicque Capatiam, munitissimum eius oppidum, quo iter assumpserat,
tumido corde regreditur. Guerra itaque hoc modo
adversus Regem incepta est; cui quoque Comiti quidam suorum
baronum clam, quidam vero manifeste consentientes in Regem
periuravere; qui ei utique hoc iusiurandum egerant, videlicet
ut si quando comes ipse contra eundem Regem vellet insurgere,
dierum quadraginta prestolaretur spatio, quo eorum ortationibus
ad regiam revocaretur subditionem; alioquin exinde
tamdiu ab eisdem instanter debellaretur, quousque ei nolens
etiam subiceretur.
3
Eodem namque tempore Cancellarius Regis Vuarinus nomine,
vir quidem litteris apprime eruditus et in secularibus
negotiis prudentissimus, et Johannes Ammiratus, cuius iam superius

Torna all'inizio