Ad quartum dicendum, quod in creatis contingit esse similitudinem Dei secundum
quamcumque perfectionem participatam; et quanto perfectio est nobilior,
tanto secundum eam attenditur similitudo expressior. Contingit autem ut aliquid
similitudinem Dei amittat quantum ad ulteriorem perfectionem, quod quantum
ad primam perfectionem similitudinem retinet; unde in istis, secundum verba
Dionysii, dicitur esse participatio divinae bonitatis secundum obscuram resonantiam;
sicut patet in peccato: quia in actu peccati est aliquid similitudinem
divinam retinens, puta corporalis delectatio, vel aliquid huiusmodi a summo
bono exemplatum; quamvis non sit ibi similitudo summi boni quae est per gratiam;
et ideo secundum hoc quod similitudinem Dei retinent, talia entia a Deo
sunt; secundum vero quod a Dei similitudine recedunt, nec entia sunt, nec a
Deo sunt, cum omne ens, inquantum est ens, primo enti similetur.
Ad quintum dicendum, quod operatio illius agentis qui per se agit, oportet ut in
primum agens sicut in causam reducatur: quamvis enim huiusmodi entia per se
agant, quia per propriam naturam et proprium iudicium actus suos determinant,
non tamen a se habent quod agant, sed a primo agente, quod eis et esse et
posse et agere confert.
|
|