Lucomones quidam homines ob insaniam dicti quod loca,
ad quae venissent, infesta facerent.
Lucomedi a duce suo Lucomo dicti, qui postea Lucereses
sunt appellati.
Luculentus a luce appellatus.
Lues est diluens usque ad nihil, tractum a Graeco luein.
Hinc dictum lutum terra humore soluta, et lustratio, qua
quid solvitur ac liberatur. Hinc et lutra apo tes luseos,
id est solutione auri. Litra enim libra est.
Luctus et lugere a Graeco trahuntur lupein vel alussein.
Longitrosus sic dicitur, sicut dextrosus, sinistrosus.
Lustra significant lacunas lutosas, quae sunt in silvis aprorum
cubilia. Qua similitudine hi, qui in locis abditis et sordidis
ventri et desidiae operam dant, dicuntur in lustris, vitam agere.
Et cum eiusdem vocabuli prima syllaba producitur, significat
nunc tempus quinquennale, nunc populi lustrationem.
Lymphae dictae sunt a nymphis. Vulgo autem memoriae
proditum est, quicumque speciem quandam e fonte, id est
effigiem nymphae, viderint, furendi non fecisse finem; quos
Graeci numpholeptous vocant, Latini lymphaticos appellant.
Luxantur a luxu dictum, id est luxuriantur.
Luma genus herbae vel potius spinae.
Lumbago vitium et debilitas lumborum.
Luscitio vitium oculorum, quod clarius vesperi, quam meridie
cernit.
Lura, os cullei, vel etiam utris; unde lurcones capacis gulae
homines et honorum suorum consumptores.
Lustrici dies infantium appellantur, puellarum octavus, puerorum
|
|