Eadem die duxit secum ex adverso: 
Nordiglum filium Albergitti de Nordiglis. 
Bonaventuram Rubantis. 
Fantinellum de Retrutis. 
Thomaxium de Retrutis. 
Thomaxium Oraboni Philippi. 
Sanctolinum Çaffoli. 
Pellegrinum de Carnasallis. 
Franciscum de Çachariis. 
Iacobum de Licatis. 
Guidonem de Briciis. 
Prandum de Undesanctis. 
Constantinum de.……… 
Franciscum de .……….. 
………………………… 
Item, die XXVII mensis octubris ipsius anni, dominus Maghinardus de Sosenana capitaneus 
[civitatis] Faventie accepit castrum Pelegrinum, quod erat in valle Alamonis, comitatus 
Faventie, et illud tenebat pro comuni Faventie; postea vero fecit illud destrui, et muros et 
domos omnes dirrui, ita quod nullus habitaret in eo. 
Item, eo anno, millesimo CC.L.XXXXI, indictione quarta, die martis VI mensis novenbris 
dominus comes Alexander de Romena frater domini comitis Romaniole, una cum Manfredis 
de Faventia, equitavit, in districtu Faventie, ad Rontanam, et predictum poçum Rontane infortiaverunt. 
/* 
Millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, indictione quinta, in kalendis ianuarii, dominus 
Rainerius de Calboli fuit potestas Faventie pro sex mensibus, et dominus Maghinardus 
Paganus de Sosenana fuit capitaneus. 
Millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, indictione quinta, occasione quorundam 
rumorum, qui fuerunt in civitate Cesene, de mense ianuarii, dominus Ildebrandinus comes et 
rector provincie Romaniole equitavit ad ipsam civitatem Cesene, et accepit ipsius terre dominium. 
Et misit ad confinia dominum Rodulfinum de Calisidio et Thedericum eius filium 
et Salvaticum eius nepotem, et dominum Raulem de Mançolinis et Guidonem eius nepotem, ex 
una parte; et, ex alia parte, misit ad confinia dominum Giraldum de Aiçardis et Çanonem eius 
filium, dominum Guidonem Vescovelli, Tibertum de Tibertis et dominum Gandulfucium de 
Montigno, ex alia parte; et, post tres dies, fecit redire Cesenam predictos, et Giraldum et alios 
eius conplices. 
Item, eodem millesimo, dominus Ildebrandinus comes provincie Romaniole misit ad confinia 
multos alios, de eis, qui erant de amicis domini Rodulfini et domini Raulis. 
Item, de mense ianuarii, stando comes in civitate Cesene, misit per VI de melioribus de 
castro Bretenorii, et, cum venissent ad ipsum, cepit ipsos [et] fecit ab eisdem sibi dari turres et 
omnes fortilicias Bretenorii, et misit de [hominibus] de sua familia et de stipendiariis suis ad 
custodiam eiusdem castri, qui fortilicias [eius] inforciaverunt et eorum stechatas fecerunt. 
[Eodem anno], die martis XXIX mensis [ianuarii, predictus] dominus comes separavit 
se de [civitate Cesene] cum gente sua, relictis ibi de [militibus et peditibus] stipendiariis 
suis, [et venit ad civitatem] Forlivii, [ubi] fuit [receptus] honorifice…………………….. 
…………………………………………………………………………………………….
  |  
  |