Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 54


dicunt, set faucibus inuidie et acerbitatis odio accensi
indecenter proteruiunt. Sic enim Alberici monachi uiri
eloquentissimi librum uiciant, qui et si plene per singula
dictaminis documenta non scriberet, in epistolis tamen
scribendis et dictandis priuilegiis non iniuria ceteris creditur
excellere.
Ceterum ne in prologis scribendis nichil profuturis
tempus uideamur atterrere, finem prefacioni ponamus, et
hic prius tantum expostulantes, quod si qui ad hoc opus
accedentes quicquam a teneris auribus acceperint quod
hic discretum eliminari oportuerit non statim obstrepent,
set quid et propter quid dicatur diligenter considerent.
et hec actenus.
II.
Duo quidem dictaminum genera nouimus, unum uidelicet
prosaicum, alterum quod uocatur metricum.
Metricum uero a greco metron trahitur, quod latine
mensura dicitur. inde metricum id est mensuratum dictamen
latina lingua exprimitur.
Hoc autem repperitur tripliciter: aut cum pedum mensura,
et carmen uocatur; uel numero dumtaxat sillabarum
cum uocum consonantia, et tunc riddimus appellatur;
seu utroque mixtum, quod quidem prosimetrum
conpositione dicitur, ut sequentia declarant exempla. est
enim carmen: bella per Emathios . riddimus solus ut
hic: hostis Herodes impie , et cetera, et est cantui satis

Torna all'inizio