Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 6


abaudit, et si, crebre citata, venire cogatur, quasi veneno refugit, nec
vult ad nutum dictatoris prodire. Demum, arte coaptata vel usu, sepe
vocata venit.
 
4. De ampliacione materie
 
Primo igitur inspice tu, dictator, si brevem materiam ampliare
volueris, qualiter assumas s ab extrinseco tibi verba, per que decenter
et aperte in iam sumpta materia formes longum thema, ut verba illa
non de longinquo venisse credantur, sed nullus ambiget inserta naturaliter
in forma.
 
5. De abbreviacione materie
 
Si vero longam et diffusam materiam te velle breviare contigerit,
primo circumspice diligenter si alicunde possis super sentencia et quasi
superflua resecare, postmodum quomodo per subtilem et artificiosam
composicionem contexere valeas que sint longa. Hiis itaque iam in
mente digestis et diligenter peractis, memoriter tenens concepta, manum
et linguam ad tuam componendam epistolam dissolve et, ut tuum
dictamen nullum paciatur defectum, scribas in cedula vel in tabulis,
primo notam ipsam legendo et relegendo persepe, donec ipsam intus
et extra ori et auri senseris indefective consonare. Post correctionem
autem et repolicionem multiplicem, ubi vis epistolam ordinare, conscribas
ipsam per clausulas, decisiones, et puncta debita consignando.
Et quia de epistola facta est mencio, quid sit epistola
sic dicatur.
 
6. Quid sit epistola et unde dicatur epistola
 
Epistola est libellus absenti destinatus, et dicitur ab epi, quod est
supra, et stola, quod est missio, quasi supra nuncium missio, que
duabus de causis dicitur inventa, scilicet ut inter absentes notificentur
tam secreta quam alia, et ut significanda per ipsam melius quam per
nuncium exprimantur.
 
Capitulum II
 
1. De viciis evitandis
 
Quoniam, ut invitat Boecius De consolacione, primo exstirpanda
sunt vicia, in postmodum inserende virtutes, ideo de quibusdam
viciis communiter evitandis me primo et breviter expedivi.

Torna all'inizio