Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 231


ut ei serviatur a servo: nam naturaliter domini vigent
prudentia, et intellectu. Cum ergo vigentes intellectu,
et existentes apri mente, ut plurimum habeant molles
carnes, et deficiant corporalibus, viribus (iuxta illud Philosophi
in 2. de Anima, Molles carnes aptos mente esse
dicimus) expedit hominibus dispositis, ut eis serviatur
ab aliis: quia propter defectum fortitudinis corporalis,
in exequendo necessaria ad vitam, sibi ipsis non possunt
sufficere. Quare si dominus salvatur propter servum, et
servus propter dominum, bene dictum est quod superius
dicebatur: quia sicut ad constitutionem domus requiritur
communitas viri et uxoris propter generationem, sic
requiritur ibi communitas domini et servi propter salutem
et propter conservationem. Hae ergo duae communitates,
quarum una deseruit generationi, et alia conservationi,
dicuntur facere primam domum: quia sine eis
domus congrue non potest existere. Utrum autem communitas
domini et servi naturaliter instituta sit ad salutem
et in conservationem, quam ex eo quod dominus salvatur
propter servum, et servus propter dominum, infra clarius
ostendetur. Viso, quomodo saltem hae duae communitates
requiruntur ad domum, quia secundum Philosophum ex
eis constare dicitur domus prima: de levi videri potest,
quomodo ad constitutionem huius domus saltem requiruntur
ibi tria genera personarum. Videretur enim forte
alicui, quod cum domus prima constet ex duabus communitatibus,
et quaelibet communitas requirat duas personas
vel duo genera personarum, quod domus prima ratione
duarum communitatum requirat quatuor genera
personarum, ita quod prima persona erit vir, secunda
uxor, tertia dominus, quarta servus. Sed vir, et dominus
non dicunt aliam, et aliam personam. Ille enim idem, qui
est vir uxoris, est dominus servi; vel servorum, si in domo
illa plures existant servi. Tria ergo genera personarum,
vel aliquid loco eorum constituunt domum primam.

Torna all'inizio