COMMUTACIO DE PRESA IN CAPUA CUM IOHANNE 
ABBATE SANCTI BENEDICTI. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi. Anno imperii domni 
nostri Constantini septimo, et quinto anno patriciatus domni nostri 
Landulfi, nec non et quinto anno domni nostri Atenulfi principis, 
mense novembris, tercia indiccione. Ideoque ego Iohannes, in Dei 
nomine abbas monasterii Sancti Benedicti, olim situs supra montem 
Casino, dum congruum fuit michi et domno Godelperto, venerabili 
abbati monasterii Sancti Vincencii, olim situs erga Vulturni 
fluvii fontes, commutacionem facere, ut ego ei darem terram 
iam fati nostri monasterii, de intro hanc Capuanam civitatem, que 
esse videtur a parte de fluvio iuxta muros huius civitatis, et ab 
ipso reciperemus in commutacionem, ad possessionem predicti nostri 
monasterii, terram predicti sui monasterii, que similiter intro 
hanc Capuanam civitatem esse dinoscitur, propinquo porta Sancti 
Angeli, iuxta muros eiusdem civitatis. et dum utrisque congrueret 
ex utraque parte nunciavimus hoc supradicto domno Landulfo illustrissimo 
patricio, ut illo permittente hanc inter nos firmaremus 
commutacionem. ipse autem piissimus patricius, pro amore omnipotentis 
Dei et anime sue mercede, accersitum missum suum
  |  
  |