ut pars palacii illud nullatenus dare potuisset, eo quod ei 
pertinere non deberet, sed legibus predicto monasterio Sancti Vincencii 
pertinuisset, et pertinere deberet. nos talia audientes interrogavimus 
predictum Bernardum et Heroicum, unde illud monasterium 
Sancte Marie, cum pertinenciis eius, in parte palacii 
pertineret. Qui dixerunt, ut semper sub dominacione palacii 
fuisset, et esse deberet, et monasterio Sancti Vincencii nequaquam 
pertineret. rursum interrogavimus predictum Maionem abbatem, 
quomodo ipsum cenobium Sancte Marie suo monasterio pertinere 
deberet. Qui dixit, una cum prefato abbocatore suo, ut olim 
ipsum cenobium Sancte Marie constructum fuisset a domna Theoderada 
ducissa in Castanieto, propinquo castro Piniano, et tam ab 
ea, quam a domno Gysulfo duce filio eius datum fuisse illud monasterium, 
cum omnibus suis pertinenciis, in prefato cenobio Sancti 
Vincencii, et postea a singulis principibus, seu ab imperatoribus, 
qui interfuerunt, per precepta concessum abuisset in eodem monasterio 
Sancti Vincencii integras dominaciones suas, quales pars 
palacii ex eodem monasterio Sancte Marie abuit. et ex tunc quo 
predicta domna Theoderada, et Gysulfus filius eius ipsum monasterium, 
cum suis omnibus pertinenciis, in prefato monasterio 
Sancti Vincencii fuisset offertum, et usque in tempore domni Adelchis 
principis, tam ipse abbas, quam et predecessores eius in sua 
potestate et ordinacione tenuisset eundem monasterium Sancte 
Marie, cum suis omnibus pertinenciis, et dominasset absque contradiccione 
palacii. Nos qui supra, cum talia audissemus, diximus 
eidem Maioni abbati, ut si hec precepta, que dixerat, habuisset, 
coram nobis ostenderet. et statim coram nobis ostendit unam 
chartulam offercionis, quam nos legi fecimus, continentem ita, 
et cetera, sicut ibidem legebatur. Cumque iam dicta offercio relecta 
est hec contra ipsos, Bernardus et Heroicus pro parte palacii 
responderunt, ut non esset veritas, ut ipse Maio abbas, et 
predecessores eius in sua potestate et ordinacione tenuisset, et dominasset
  |  
  |