Non pater hos monitis, gemitu movere parentes,
Se patriam gentem contempnere rite fatentes,
Mollia spernentes, pro Christo dura ferentes.
« Est autem, dilectissimi filii, locus ad quom vos ire desidero
in Samnii partibus super ripam Vulturni fluminis, ubi inicium
sumit a mille fere passibus. in quo videlicet loco situm est
oratorium martyris Christi Vincencii nomine dedicatum; ex
utraque vero parte fluminis silva densissima, que habitacionem
tantum prestat ferarum latibulaque latronum. omnipotens autem
Dominus, cui vos famulatum exhibere desideratis, et vos in
eodem loco illesos servabit et cunctis iter agentibus a timore
latronum pacatum atque securum constituet necnon et erutis
dumis ac sentibus, lignis fructiferis habundare faciet. ite », ait,
filii, ite et in eodem loco sine metu cuiusquam permanete ».
Hos pater ire monet, loca monstrat pervia nullis,
Arboribus multis que comunt flumina pulchris,
Montibus et ventis, nivibus sunt frigida mestis.
His igitur et huiuscemodi verbis a rigore obstinacionis emolliti,
tanquam Christum in seniore loquentem adtendentes, apostolique
dictum recordantes: « Nolite querere que vestra sunt singuli,
sed que alterius» ab his que ceperant revocant animos, atque
ab eodem benediccione percepta, iter arripiunt et ad hunc quem
incolimus perveniunt locum, nichil secum in alimoniis corporis
preter viaticum in sportella ferentes, iam tunc non immemores
illius precepti dicentis: « Nolite solliciti esse, quid manducetis aut
quid bibatis»; et: «Nolite solliciti esse in crastinum». sed
ille, qui propter miseriam inopum et gernituin pauperum statim
ut pius pater exurgit, qui talia agentibus repromittit, dicens: « Querite
primum regnum Dei et iusticiam eius, et hec omnia adicientur
vobis ». hanc eorum fidem aspiciens, cito stipem
largiendo affuit.
Tres iter assumunt, nichil huc nisi corpora ducunt.
Est regimen, victus, tegmen miseracio Christus,
Lex quoque sacra Dei lux noctis sive diei.
Nam cum ad hunc in quo residemus, ut dictum est, perve-nissent
locum, quia cuncta que ad usus corporis sunt necessaria
deerant, ad Illum protinus mentem erexerunt in quo et per que
omnia vivunt. ingrediuntur denique oratorium, peragunt in Dei
|
|