inquit, in ecclesia cui Deo auctore deservio, hodieque nisi fallor advivit,
qui tam parvam ac tenuem in litterarum habet doctrina noticiam, ut
aperte quoque scripcionis articulum sillabatim vix valeat legere; nimia
tamen paupertate constrictus, utcumque missarum cogitur sollemnia celebrare.
Hic aliquando dum sacri muneris eucharistiam detulisset egroto, ut
erat utique deses ac neglegens, aliquantulum dominici sanguinis remansit
in calice. Quod cum ille ad aecclesiam rediens comperisset, sed fastidio
prepeditus noluisset accipere, mox calicem lavit, et in labrum marmoreum
in quo erat aqua sanctificata, proiecit. Et o magnum divinae virtutis indicium!
Illam labri partem, quam id quod effusum est de calice, contigit, in
sanguineum rubrorem repente convertit, ubi scilicet duae maiores guttae
sanguinis exprimuntur. Sed neque illae neque aliae, quae iuxta videntur
esse minusculae, nullo possunt studio vel ablui vel abstergi, quo rubror
inpressi sanguinis aliquatinus valeat aboleri. Cum ergo purpureus ille
cruor tam tenaciter heserit in vase lapideo, quantum putamus ius sibi
potestatis vendicat virtus illa celestis in pectore christiano? His itaque
celestibus sacramentis, fili karissime, te frequencius munire non differas,
quibus videlicet a te diabolicae versuciae et subdolae machinacionis argumenta
repellas. Precinctus ergo, constanter atque robustus sta semper in
acie, nec ignores indeficientem adversarium contra te infatigabiliter
dimicare.
Interea dum hec loquor, et illud nunc ad memoriam redit, quod
Ildeprandus Romanae aecclesiae archidiaconus eisdem, qui superius
memorati sunt regina et episcopo praesentibus, retulit. Duos, inquit,
sanctos monachos vidi et non mediocres, apud eos locum familiaritatis
optinui. Qui nimirum singulis morabantur in cellulis apud monasterium,
quod in loco constructum est, qui dicitur Aquisgrani. Quorum videlicet
alter, qui maioris videbatur esse simplicitatis, Marinus, alter autem Romanus
vocabatur proprio nomine. Sed Marinus vix ulla dies erat, in qua
diabolum vel per speciem aliquam non aspiceret vel per somnium non
audiret, adeo ut antiquus hostis sibi sepe conpsalleret, simulque cum eo
|
|