debent hoc senper facere hii quibus credita est dispensatio quotienscumque  
viderint expedire, ut et reprobis sit ad testimonium et electis, qui per hoc ad viam  
veritatis redeunt et salutem. 
  
BENEDICTUS: Multis allegationibus probatum esse confiteor illos solos reprobasse  
Deum quos libero previdit abusuros arbitrio illosque elegisse quos non  
de sua iustitia gloriantes, set agnoscentes propriam miseriam et de eiusdem  
Domini misericordia confidentes futuros esse prenovit, sicut scriptum est:  Misericordia  
autem Domini ab eterno et usque in eternum super timentes eum . 
Neque enim propter propriam quam habituri erant iustitiam elegit quos elegit,  
set eos qui erant a se iustitiam petituri,  ut non glorietur omnis caro in conspectu eius . 
Set illud adhuc manet in questione, utrum sancti viri ac mulieres, quos  
previdit Deus per propria tempora destinandos in mundum, ex ea multitudine  
populorum assumpti sunt quam temporis casualitas dedisse videtur, an, ut ab  
ipso conditore ordinata sunt tempora, ita etiam ordinatum sit ab eo quis prius  
electorum et quis posterius nasceretur. Cum enim multe sancte mulieres precesserint  
ortum matris Domini et multe sint eundem ortum virgines secute, non  
frustra queri potest quid cause fore existimemus ut tantam gloriam contulerit  
 plenitudo  illa  temporis  in qua erat Dei filius ex virgine nasciturus, ut hoc illa  
virgo, que in illo temporis articulo orta est, consequeretur muneris quod nec  
antea nec postea aliqua alia consecuta est. Aut enim equalis meriti et antea et  
postea multe fuerunt, aut si omnes alias, sicut creditur, merito et virtute precellit,  
quid cause fuerit, ut in illo temporis articulo nasceretur, non absque causa  
rationis ratio ipsa manifesta requirit. Non solum autem de illa, verum etiam et  
de Habraam Ysaac et Iacob et multis aliis magnis viris queritur illud idem:  
quandoquidem sic ostenduntur in certis temporibus destinati, ut actus quoque  
uniuscuiusque appareat suo tempori convenisse, quod totum ex dispensatione  
divina evenisse perpenditur. 
  
IOACHIM: Hoc est illud quod supra dictum est: si Deus non prescisset omnia  
futura et universa que fiunt super terram, videretur casualiter evenire ut in tali  
tempore nasceretur Abraam, in tali Moyses, in tali David, in tali mater Domini  
et ipse Christus. Ac per hoc nullus esset in eis ordo rationis, set, secundum quod  
hoc et cetera casualitas temporis videretur proferre, modo hec modo illa absque
  |  
  |