ceteraque in hunc modum tractui tante rei labores inserere,
propter nil aliud uideris id facere, nisi ut hac occasione peritum
te disputandi imperitis ualeas suadere. Nam et tu sine his
nominibus quod moliris impariter posses asserere, et nos que a
te dicerentur sacris solummodo possemus testimoniis abolere.
Ber.: Susceperat autem burgundus negare panem et uinum in
mensa dominica superesse . [419] Hoc minime negat, immo omnino
panem et uinum esse confirmat in mensa dominica . Lanfr.:
Membrum ecclesie ab ecclesia discrepare non debuit. Confitetur
enim ecclesia toto terrarum orbe diffusa, panem et uinum ad sacrandum
proponi in altari, sed inter sacrandum incomprehensibiliter
et ineffabiliter in substantiam carnis ac sanguinis commutari.
Quod suo loco opitulante eo de cuius sacratissimo corpore
loquimur, diuersis diuersorum patrum testimoniis ita esse
nec aliter posse esse monstrabitur. Non tamen panem negat,
immo confirmat. Sed panem qui de celo descendit et dat uitam
mundo, panem quem Ambrosius et Augustinus eisdem uerbis
uocant epiusion, id est supersubstantialem, quia caro Christi
omnibus creatis substantiis maior existit, omnes creaturas excellentissima
dignitate precellit. Vinum quoque non qualecunque
sed quod hominum non quidem omnium sed seruorum dei
corda letificat, quod animas debriat et a peccatis purgat. Ber.:
Dum ita enuntiat: Panis et uinum que ponuntur in altari, post
consecrationem solummodo sunt uerum Christi corpus et sanguis .
Lanfr.: Dixit quidam spiritu dei plenus: Os quod mentitur
occidit animam . Hanc timendam sententiam si timeres, falsam
seruo Dei calumniam non imponeres. Cetera namque dixit,
aduerbium solummodo nequaquam posuit. Quicquid igitur ex
mendacio te mendaciter astruente colligitur, quicquid infertur,
|
|