Praedicta autem praecaria a creditoribus
non revocabuntur, quamdiu scholares
voluerint in studio permanere. Item omnes
scholares in civilibus, sub eisdem doctoribus
et magistris debeant conveniri. Omnes igitur
a modo, qui studere voluerint in aliqua facultate,
vadant Neapolim ad studendum, et
nullus ausus sit pro scholis extra regnum [exire,
vel infra regnum] in aliis scholis
addiscere vel docere: et qui sunt de regno extra
regnum in scholis, usque ad festum sancti
Michaelis proximum venturum, sine morae
dispendio revertantur. De frumento autem,
vino, carnibus, piscibus, et aliis quae ad victum
pertinent, modum nullum statuimus,
cum in his omnibus abundet provincia, quae
venduntur scholaribus secundum quod
venduntur civibus et etiam per contradam.
Cap. XII.
Capitaneo Siciliae, super reformatione studii
Neapolitani.
Sollicitudo continua curas nostras exagitat,
qualiter regnum nostrum Siciliae, naturaliter
rerum victualium ubertate secundum,
prudentum virorum copia nostris
temporibus artificialiter decoremus: ut
fideles nostri regnicolae scientiarum fructus,
|
|