Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 186


Precipue quia noster equus calcaribus ullis
Respondere nequit frigiditate sua:
Esset turpe michi si, cum mea nupta sitiret,
Non posset medio fonte levare sitim.
Hunc etenim morbum consultius esse tegendum
Quam patulum fieri publica verba canunt;
Ergo meum vitium celari, non reserari
Debet, ne senio gentis in ore cadam".
"Ut capias nuptam res urgentissima suadet:
Tu quoniam solus nocte dieque manes.
Carcere deterior est solitudo diurna,
Solum dissimilem non reor esse feris;
Solus enim quam letitiam, que gaudia sentit?
Regna licet teneat, sunt sua regna nichil;
Rex sine militibus, presul sine presbiterorum
Collegio, soli nomen inane gerunt;
Omnes divitias quamvis possederis orbis,
Dum solus maneas, nil reputare potes;
Tu male manducas, male dormis, quas emis escas
Amittis, thorus est sordidus usque tuus;

Torna all'inizio